Altarium consecratio quamvis omni die de jure fiere possit, decentius tamen in Dominicis diebus, vel Sanctorum solemnitatibus fit. Sane sero ante diem dedicationis, Pontifex parat Reliquias in altaribus consecrandis includendas, ponens eas pro quolibet altari in decenti et mundo vasculo, cum tribus granis thuris; ponit etiam in eo chartulam de pergamento, scriptam sub hac forma:
MDCCCC etc.... die N. mensis N. Ego N. Episcopus N. consecravi Ecclesiam, et altare hoc, in honorem sancti N. et Reliquias sanctorum Martyrum N. et N. in eo inclusi, et singulis Christi fidelibus, hodie unum annum, et in die anniversario consecrationis hujusmodi ipsam visitantibus quadraginta dies de vera indulgentia, in forma Ecclesiae consueta concessi.
Sigillans ipsa vascula diligenter, et in honesto et mundo loco ponens, cum duobus candelabris, et luminaribus ardentibus. Celebrandaeque sunt vigiliae ante Reliquias ipsas, et canendi Nocturni, et Matutinae Laudes, in honorem Sanctorum, quorum Reliquiae sunt recondendae.
Parantur etiam in Ecclesia, quae ad altarium consecrationem sunt necessaria, videlicet sanctum Chrisma in vasculo, et ampulla; oleum sanctum Catechumenorum, etiam in vasculo, et ampulla; sufficiens quantitas thuris, cujus medietas sit in granis; thuribulum cum navicula, et cochleari; vas cum prunis ardentibus; vas aquae plenum, quod in presbyterio ponitur; vas cum cineribus; vas cum sale; vas vini; aspersorium factum de herba hyssopi; mantilia ex tela grossa, ad extergendas mensas altarium consecrandorum; quinque cruces parvae factae de candelis cerae subtilibus pro quolibet altari consecrando; aliquae spatulae ligneae parvae, ad abradendum de altaribus combustiones candelarum, et thuris; vas in quo ipsae rasurae deponantur; calx, arena, sive tegula trita ad faciendum caementum, pro liniendis sepulcris Reliquiarum, et junctura mensae cujuslibet altaris cum stipite; caementarius qui hoc agat; duo intortitia accensa, quae semper praecedant Pontificem, quocumque ierit; vasa cum aqua, ad abluendas manus Pontificis; et medulla panis, ac mantilia, pro extergendis manibus; bombyx pro extergenda cruce, quae fit in stipite uniuscujusque altaris; tobaleae novae mundae; et vasa, atque ornamenta ad cultum Dei, et altarium; postquam consecrata fuerint, pertinentia benedicenda.
Pontifex mane in suo habitu quotidiano venit ad Ecclesiam; et sedens in sede ad dexteram, vel in faldistorio ad sinistram altaris consecrandi, incipit, et dicit voce submissa cum clericis septem Psalmos Poenitentiales cum Antiphona Ne reminiscaris, Domine, induens interim amictum, albam, cingulum, stolam, et pluviale albi coloris, accipiens mitram simplicem in capite, et baculum Pastoralem in manu sinistra.
Antiphona. Ne reminiscaris, Domine, delicta nostra, vel parentum nostrorum: neque vindictam sumas de peccatis nostris.
Psalmus 6
Domine, ne in furore tuo arguas me: * neque in ira tua corripias me.
Miserere mei, Domine, quoniam infirmus sum: * sana me, Domine, quoniam
conturbata sunt ossa mea.
Et anima mea turbata est valde: * et tu Domine usquequo?
Convertere, Domine, et eripe animam meam: * salvum me fac propter misericordiam
tuam.
Quoniam non est in morte qui memor sit tui: * in inferno autem quis confitebitur
tibi.
Laboravi in gemitu meo, lavabo per singulas noctes lectum meum: * in lacrimis
meis stratum meum rigabo.
Turbatus est a furore oculus meus: * inveteravi inter omnes inimicos meos.
Discedite a me, omnes qui operamini iniquitatem: * quoniam exaudivit Dominus
vocem fletus mei.
Exaudivit Dominus deprecationem meam: * Dominus orationem meam suscepit.
Erubescant et conturbentur vehementer omnes inimici mei: * convertantur, et
erubescant valde velociter.
Gloria Patri, et Filio: * et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio, et nunc, et semper: * et in saecula saeculorum.
Amen.
Psalmus 31
Beati, quorum remissae sunt iniquitates: * et quorum tecta sunt peccata.
Beatus vir, cui non imputavit Dominus peccatum: * nec est in spiritu ejus dolus.
Quoniam tacui, inveteraverunt ossa mea: * dum clamarem tota die.
Quoniam die ac nocte gravata est super me manus tua: * conversus sum in aerumna
mea, dum configitur spina.
Delictum meum cognitum tibi feci: * et injustitiam meam non abscondi.
Dixi: confitebor adversum me injustitiam meam Domino: * et tu remisisti
impietatem peccati mei.
Pro hac orabit ad te omnis sanctus: * in tempore opportuno.
Verumtamen in diluvio aquarum multarum: * ad eum non approximabunt.
Tu es refugium meum a tribulatione, quae circumdedit me: * exsultatio mea, erue
me a circumdantibus me.
Intellectum tibi dabo, et instruam te in via hac, qua gradieris: * firmabo super
te oculos meos.
Nolite fieri sicut equus, et mulus: * quibus non est intellectus.
In camo, et fraeno maxillas eorum constringe: * qui non approximant ad te.
Multa flagella peccatoris: * sperantem autem in Domino misericordia circumdabit.
Laetamini in Domino, et exsultate, justi: * et gloriamini omnes recti corde.
Gloria Patri, et Filio: * et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio, et nunc, et semper: * et in saecula saeculorum.
Amen.
Psalmus 37
Domine, ne in furore tuo arguas me: * neque in ira tua corripias me.
Quoniam sagittae tuae infixae sunt mihi: * et confirmasti super me manum tuam.
Non est sanitas in carne mea a facie irae tuae: * non est pax ossibus meis a
facie peccatorum meorum.
Quoniam iniquitates meae supergressae sunt caput meum: * sicut onus grave
gravatae sunt super me.
Putruerunt, et corruptae sunt cicatrices meae: * a facie insipientiae meae.
Miser factus sum et curvatus sum usque ad finem: * tota die contristatus
ingrediebar.
Quoniam lumbi mei impleti sunt illusionibus: * et non est sanitas in carne mea.
Afflictus sum, et humiliatus sum nimis: * rugiebam a gemitu cordis mei.
Domine, ante te omne desiderium meum: * et gemitus meus a te non est absconditus.
Cor meum conturbatum est, dereliquit me virtus mea: * et lumen oculorum meorum,
et ipsum non est mecum.
Amici mei, et proximi mei: * adversum me appropinquaverunt, et steterunt.
Et qui juxta me erant, de longe steterunt: * et vim faciebant, qui quaerebant
animam meam.
Et qui inquirebant mala mihi, locuti sunt vanitates: * et dolos tota die
meditabantur.
Ego autem tamquam surdus non audiebam: * et sicut mutus non aperiens os suum.
Et factus sum sicut homo non audiens: * et non habens in ore suo redargutiones.
Quoniam in te, Domine, speravi: * tu exaudies me, Domine Deus meus.
Quia dixi: nequando supergaudeant mihi inimici mei: * et dum commoventur pedes
mei, super me magna locuti sunt
Quoniam ego in flagella paratus sum: * et dolor meus in conspectu meo semper.
Quoniam iniquitatem meam annuntiabo: * et cogitabo pro peccato meo.
Inimici autem mei vivunt, et confirmati sunt super me: * et multiplicati sunt
qui oderunt me inique.
Qui retribuunt mala pro bonis, detrahebant mihi: * quoniam sequebar bonitatem.
Ne derelinquas me, Domine Deus meus: * ne discesseris a me.
Intende in adjutorium meum: * Domine, Deus salutis meae.
Gloria Patri, et Filio: * et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio, et nunc, et semper: * et in saecula saeculorum.
Amen.
Psalmus 50
Miserere mei, Deus: * secundum magnam misericordiam tuam.
Et secundum multitudinem miserationum tuarum: *dele iniquitatem meam.
Amplius lava me ab iniquitate mea: * et a peccato meo munda me.
Quoniam iniquitatem meam ego cognosco: * et peccatum meum contra me est semper.
Tibi soli peccavi, et malum coram te feci: * ut justificeris in sermonibus tuis
et vincas cum judicaris.
Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum: * et in peccatis concepit me mater mea.
Ecce enim veritatem dilexisti: * incerta, et occulta sapientiae tuae
manifestasti mihi.
Asperges me hyssopo, et mundabor: * lavabis me et super nivem dealbabor.
Auditui meo dabis gaudium, et laetitiam: * exultabunt ossa humiliata.
Averte faciem tuam a peccatis meis: * et omnes iniquitates meas dele.
Cor mundum crea in me, Deus: * et spiritum rectum innova in visceribus meis.
Ne projicias me a facie tua: * et Spiritum Sanctum tuum ne auferas a me.
Redde mihi laetitiam salutaris tui: * et spiritu principali confirma me.
Docebo iniquos vias tuas: * et impii ad te convertentur.
Libera me de sanguinibus, Deus, Deus salutis meae: * exultabit lingua mea
justitiam tuam.
Domine, labia mea aperies: * et os meum annuntiabit laudem tuam.
Quoniam si voluisses sacrificium, dedissem utique: * holocaustis non
delectaberis.
Sacrificium Deo spiritus contribulatus: * cor contritum, et humiliatum, Deus,
non despicies.
Benigne fac, Domine, in bona voluntate tua Sion: * ut aedificentur muri
Jerusalem.
Tunc acceptabis sacrificium justitiae, oblationes et holocausta: * tunc imponent
super altare tuum vitulos.
Gloria Patri, et Filio: * et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio, et nunc, et semper: * et in saecula saeculorum.
Amen.
Psalmus 101
Domine, exaudi orationem meam: * et clamor meus ad te veniat.
Non avertas faciem tuam a me: * in quacumque die tribulor, inclina ad me aurem
tuam.
In quacumque die invocavero te: * velociter exaudi me.
Quia defecerunt sicut fumus dies mei: * et ossa mea sicut cremium aruerunt.
Percussum est ut foenum, et aruit cor meum: * quia oblitus sum comedere panem
meum.
A voce gemitus mei: * adhaesit os meum carni meae.
Similis factus sum pellicano solitudinis: * factus sum sicut nycticorax in
domicilio.
Vigilavi: * et factus sum sicut passer solitarius in tecto.
Tota die exprobrabant mihi inimici mei: * et qui laudabant me, adversum me
jurabant.
Quia cinerem tamquam panem manducabam: * et potum meum cum fletu miscebam.
A facie irae et indignationis tuae: * quia elevans allisisti me.
Dies mei sicut umbra declinaverunt: * et ego sicut foenum arui.
Tu autem, Domine, in aeternum permanes: * et memoriale tuum in generationem et
generationem.
Tu exsurgens misereberis Sion: * quia tempus miserendi ejus, quia venit tempus.
Quoniam placuerunt servis tuis lapides ejus: * et terrae ejus miserebuntur.
Et timebunt Gentes nomen tuum, Domine: * et omnes reges terrae gloriam tuam.
Quia aedificavit Dominus Sion: * et videbitur in gloria sua.
Respexit in orationem humilium: * et non sprevit precem eorum.
Scribantur haec in generatione altera: * et populus, qui creabitur, laudabit
Dominum.
Quia prospexit de excelso sancto suo: * Dominus de caelo in terram aspexit.
Ut audiret gemitum compeditorum: * ut solveret filios interemptorum.
Ut annuntiet in Sion nomen Domini: * et laudem suam in Jerusalem.
In conveniendo populos in unum: * et reges ut serviant Domino.
Respondit ei in via virtutis suae: * paucitatem dierum meorum nuntia mihi.
Ne revoces me in dimidio dierum meorum: * in generationem et generationem anni
tui.
Initio tu, Domine, terram fundasti: * et opera manuum tuarum sunt coeli.
Ipsi peribunt, tu autem permanes: * et omnes sicut vestimentum veterascent.
Et sicut opertorium mutabis eos, et mutabuntur: * tu autem idem ipse es, et anni
tui non deficient.
Filii servorum tuorum habitabunt: * et semen eorum in saeculum dirigetur.
Gloria Patri, et Filio: * et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio, et nunc, et semper: * et in saecula saeculorum.
Amen.
Psalmus 129
De profundis clamavi ad te, Domine: * Domine, exaudi vocem meam.
Fiant aures tuae intendentes: * in vocem deprecationis meae.
Si iniquitates observaveris, Domine: * Domine, quis sustinebit?
Quia apud te propitiatio est: * propter legem tuam sustinui te, Domine.
Sustinuit anima mea in verbum ejus: * speravit anima mea in Domino.
A custodia matutina usque ad noctem: * speret Israel in Domino.
Quia apud Dominum misericordia: * et copiosa apud eum redemptio.
Et ipse redimet Israel: * ex omnibus iniquitatibus ejus.
Gloria Patri, et Filio: * et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio, et nunc, et semper: * et in saecula saeculorum.
Amen.
Psalmus 142
Domine, exaudi orationem meam, auribus percipe obsecrationem meam in veritate
tua: * exaudi me in tua justitia.
Et non intres in judicium cum servo tuo: * quia non justificabitur in conspectu
tuo omnis vivens.
Quia persecutus est inimicus animam meam: * humiliavit in terra vitam meam.
Collocavit me in obscuris sicut mortuos saeculi: * et anxiatus est super me
spiritus meus, in me turbatum est cor meum.
Memor fui dierum antiquorum, meditatus sum in omnibus operibus tuis: * in factis
manuum tuarum meditabar.
Expandi manus meas ad te: * anima mea sicut terra sine aqua tibi.
Velociter exaudi me, Domine: * defecit spiritus meus.
Non avertas faciem tuam a me: * et similis ero descendentibus in lacum.
Auditam fac mihi mane misericordiam tuam: * quia in te speravi.
Notam fac mihi viam, in qua ambulem: * quia ad te levavi animam meam.
Eripe me de inimicis meis, Domine, ad te confugi: * doce me facere voluntatem
tuam, quia Deus meus es tu.
Spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam: * propter nomen tuum, Domine,
vivificabis me in aequitate tua.
Educes de tribulatione animam meam: * et in misericordia tua disperdes inimicos
meos.
Et perdes omnes, qui tribulant animam meam: * quoniam ego servus tuus sum.
Gloria Patri, et Filio: * et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio, et nunc, et semper: * et in saecula saeculorum.
Amen.
Antiphona. Ne reminiscaris, Domine, delicta nostra, vel parentum nostrorum: neque vindictam sumas de peccatis nostris.
Sicque paratus, septem Psalmis expletis, Pontifex cum ministris accedit coram primo altari consecrando; ubi deposito baculo Pastorali, et stans sine mitra inchoat, et schola prosequitur, sequentem Antiphonam; quae una cum omnibus aliis Antiphonis et Responsoriis in hujusmodi consecratione cantandis habetur sub notis, supra in Consecratione altaris, quae fit in Ecclesiae Dedicatione, ubi est recurrendum, si Officium Consecrationis hujusmodi fit in cantu.
Antiphona.
Adesto, Deus, unus omnipotens, Pater, Filius, et Spiritus Sanctus.
Deinde dicit, stans eodem modo:
Oremus.
Actiones nostras, quaesumus, Domine, aspirando praeveni, et
adjuvando prosequere; ut cuncta nostra oratio et operatio a te semper incipiat,
et per te coepta finiatur. Per Christum Dominum nostrum. R. Amen.
Qua dicta, Pontifex, accepta mitra, procumbit supra faldistorium ibidem praeparatum, et cantores incipiunt Litanias, vel cantoribus deficientibus, Pontifex eas legit, in quibus suo loco nominetur bis Sancti illi, in quorum honore, et nomine dedicatur ipsa altaria, et illi, quorum Reliquiae in eis includuntur.
LITANIAE
Kyrie, eleison.
Christe, eleison.
Kyrie, eleison.
Christe, audi nos.
Christe, exaudi nos.
Pater de coelis Deus, miserere nobis.
Fili Redemptor mundi Deus, miserere nobis.
Spiritus Sancte Deus, miserere nobis.
Sancta Trinitas unus Deus, miserere nobis.
Sancta Maria, ora pro nobis.
Sancta Dei Genitrix, ora pro nobis.
Sancta Virgo virginum, ora pro nobis.
Sancte Michael, ora pro nobis.
Sancte Gabriel, ora pro nobis.
Sancte Raphael, ora pro nobis.
Omnes sancti Angeli, et Archangeli, orate pro nobis.
Omnes sancti beatorum Spirituum ordines, orate pro nobis.
Sancte Joannes Baptista, ora pro nobis.
Sancte Joseph, ora pro nobis.
Omnes sancti Patriarchae, et Prophetae, orate pro nobis.
Sancte Petre, ora pro nobis.
Sancte Paule, ora pro nobis.
Sancte Andrea, ora pro nobis.
Sancte Jacobe, ora pro nobis.
Sancte Joannes, ora pro nobis.
Sancte Thoma, ora pro nobis.
Sancte Jacobe, ora pro nobis.
Sancte Philippe, ora pro nobis.
Sancte Bartholomaee, ora pro nobis.
Sancte Matthaee, ora pro nobis.
Sancte Simon, ora pro nobis.
Sancte Thadaee, ora pro nobis.
Sancte Mathia, ora pro nobis.
Sancte Barnaba, ora pro nobis.
Sancte Luca, ora pro nobis.
Sancte Marce, ora pro nobis.
Omnes sancti Apostoli, et Evangelistae, orate pro nobis.
Omnes sancti Discipuli Domini, orate pro nobis.
Omnes sancti Innocentes, orate pro nobis.
Sancte Stephane, ora pro nobis.
Sancte Laurenti, ora pro nobis.
Sancte Vincenti, ora pro nobis.
Sancte Fabiane et Sebastiane, ora pro nobis.
Sancte Joannes et Paule, ora pro nobis.
Sancte Cosma et Damiane, ora pro nobis.
Sancte Gervasi et Protasi, ora pro nobis.
Omnes sancti Martyres, orate pro nobis.
Sancte Silvester, ora pro nobis.
Sancte Gregori, ora pro nobis.
Sancte Ambrosi, ora pro nobis.
Sancte Augustine, ora pro nobis.
Sancte Hieronyme, ora pro nobis.
Sancte Martine, ora pro nobis.
Sancte Nicolae, ora pro nobis.
Omnes sancti Pontifices, et Confessores, orate pro nobis.
Omnes sancti Doctores, orate pro nobis.
Sancte Antoni, ora pro nobis.
Sancte Benedicte, ora pro nobis.
Sancte Bernarde, ora pro nobis.
Sancte Dominice, ora pro nobis.
Sancte Francisce, ora pro nobis.
Omnes sancti Sacerdotes, et Levitae, orate pro nobis.
Omnes sancti Monachi, et Eremitae, orate pro nobis.
Sancta Maria Magdalena, ora pro nobis.
Sancta Agatha, ora pro nobis.
Sancta Lucia, ora pro nobis.
Sancta Agnes, ora pro nobis.
Sancta Caecilia, ora pro nobis.
Sancta Catharina, ora pro nobis.
Sancta Anastasia, ora pro nobis.
Omnes sanctae Virgines et Viduae, orate pro nobis.
Omnes Sancti et Sanctae Dei, intercedite pro nobis.
Propitius esto, parce nobis, Domine.
Propitius esto, exaudi nos, Domine.
Ab omni malo, libera nos, Domine.
Ab omni peccato, libera nos, Domine
Ab ira tua, libera nos, Domine.
A subitanea et improvisa morte, libera nos, Domine.
Ab insidiis diaboli, libera nos, Domine.
Ab ira, et odio, et omni mala voluntate, libera nos, Domine.
A spiritu fornicationis, libera nos, Domine.
A fulgure et tempestate, libera nos, Domine.
A flagello terraemotus, libera nos, Domine.
A peste, fame, et bello, libera nos, Domine.
A morte perpetua, libera nos, Domine.
Per mysterium sanctae incarnationis tuae, libera nos, Domine.
Per adventum tuum, libera nos, Domine.
Per nativitatem tuam, libera nos, Domine.
Per baptismum, et sanctum jejunium tuum, libera nos, Domine.
Per crucem, et passionem tuam, libera nos, Domine.
Per mortem, et sepulturam tuam, libera nos, Domine.
Per sanctam resurrectionem tuam, libera nos, Domine.
Per admirabilem ascensionem tuam, libera nos, Domine.
Per adventum Spiritus Sancti paracliti, libera nos, Domine.
In die judicii, libera nos, Domine.
Peccatores, te rogamus, audi nos.
Ut nobis parcas, te rogamus, audi nos.
Ut nobis indulgeas, te rogamus, audi nos.
Ut ad veram poenitentiam nos perducere digneris, te rogamus, audi nos.
Ut Ecclesiam tuam sanctam regere, et conservare digneris, te rogamus, audi nos.
Ut Domnum apostolicum, et omnes ecclesiasticos ordines in sancta religione
conservare digneris, te rogamus, audi nos.
Ut inimicos sanctae Ecclesiae humiliare digneris, te rogamus, audi nos.
Ut Regibus, et Principibus christianis pacem et veram concordiam donare digneris,
te rogamus, audi nos.
Ut cuncto populo christiano pacem et unitatem largiri digneris, te rogamus, audi
nos.
Ut omnes errantes ad unitatem Ecclesiae revocare, et infideles universos ad
Evangelii lumen perducere digneris, te rogamus, audi nos.
Ut nosmetipsos in tuo sancto servitio confortare, et conservare digneris, te
rogamus, audi nos.
Ut mentes nostras ad coelestia desideria erigas, te rogamus, audi nos.
Ut omnibus benefactoribus nostris sempiterna bona retribuas, te rogamus, audi
nos.
Ut animas nostras, fratrum, propinquorum et benefactorum nostrorum ab aeterna
damnatione eripias, te rogamus, audi nos.
Ut fructus terrae dare, et conservare digneris, te rogamus, audi nos.
Ut omnibus fidelibus defunctis requiem aeternam donare digneris, te rogamus,
audi nos.
Pontifex ab accubitu surgit, et baculum Pastoralem in sinistra tenens, dexteram in altum extendens, producit communiter super aras, et stipites altarium consecrandorum ter succesive signum crucis, dicens primo:
Ut altaria haec ad honorem tuum, et nomen sancti NN. consecranda
bene + dicere digneris.
R. Te rogamus, audi nos.
Secundo dicit: Ut altaria haec ad honorem tuum, et nomen sancti NN.
consecranda bene +
dicere, et sancti + ficare
digneris.
R. Te rogamus, audi nos.
Tertio dicit: Ut altaria haec ad honorem tuum, et nomen sancti NN. consecranda bene +
dicere, et sancti + ficare,
et conse + crare digneris.
R. Te rogamus, audi nos.
Quo facto, deposito baculo Pastorali, iterum accumbit super faldistorium, et perficiuntur Litaniae.
Ut nos exaudire digneris, te rogamus, audi nos.
Fili Dei, te rogamus, audi nos.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, parce nobis Domine.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, exaudi nos Domine.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, miserere nobis.
Christe, audi nos.
Christe, exaudi nos.
Kyrie, eleison.
Christe, eleison.
Kyrie, eleison.
Quibus finitis, ab accubitu surgit, et cum mitra accedit versus primum altare consecrandum, et distans ab illo spatio congruenti, deposita mitra, genuflexus dicit cantando, si in cantu fit officium, alioquin competenti voce dicit sine notis quod etiam in omnibus aliis sequentibus observatur.
Deus, in adjutorium meum intende.
Quo dicto, Pontifice surgente, Chorus seu ministri respondent:
Domine, ad adjuvandum me festina.
Tunc Pontifex stans sine mitra in eodem loco, dicit:
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.
Chorus seu ministri respondent:
Sicut erat in principio, et nunc, et semper: et in saecula saeculorum. Amen.
Sine Alleluia. Et id eisdem modo et loco, secundo, et tertio fit, voce semper altius elevata. Quibus dictis, Pontifex stans in eodem loco cum mitra, benedicit aliam aquam cum sale, cinere, et vino, incipiens absolute exorcismum salis:
BENEDICTIO SALIS.
Exorcizo te, creatura salis, in nomine Domini nostri Jesu Christi, qui Apostolis suis ait: Vos estis sal terrae, et per Apostolum dicit: Sermo vester semper in gratia sale sit conditus; ut sancti + ficeris ad consecrationem horum altarium, ad expellendas omnes daemonum tentationes; et omnibus, qui ex te sumpserint, sis animae, et corporus tutamentum, sanitas, protectio, et confirmatio salutis. Per eumdem Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui venturus est judicare vivos et mortuos, et saeculum per ignem. R. Amen.
Deinde, deposita mitra, dicit:
V. Dominus vobiscum.
R.
Et cum spiritu tuo.
Oremus.
Domine Deus, Pater omnipotens, qui hanc gratiam coelitus sali
tribuere dignatus es, ut ex illo possint universa condiri, quae hominibus ad
escam procreasti, bene + dic hanc creaturam salis,
ad effugandum inimicum; et ei salubrem medicinam immitte, ut proficiat
sumentibus ad animae et corporis sanitatem. Per Christum Dominum nostrum. R.
Amen.
Tum assumpta mitra, dicit absolute exorcismum aquae:
BENEDICTIO AQUAE.
Exorcizo te, creatura aquae, in nomine Dei Pa + tris, et Fi + lii, et Spiritus + Sancti, ut repellas diabolum a termino justorum, ne sit in umbraculis horum altarium. Et tu, Domine Jesu Christe, infunde Spiritum Sanctum in haec altaria; ut proficiat ad sanitatem corporum, animarumque adorantium te, et magnificetur nomen tuum in gentibus: et increduli corde convertantur ad te, et non habeant alium Deum, praeter te Dominum solum, qui venturus es judicare vivos et mortuos, et saeculum per ignem. R. Amen.
Deinde, deposita mitra, dicit:
V. Domine exaudi orationem meam.
R.
Et clamor meus ad te veniat.
V. Dominus vobiscum.
R.
Et cum spiritu tuo.
Oremus.
Domine Deus, Pater omnipotens, statutor omnium elementorum, qui
per Jesum Christum Filium tuum Dominum nostrum elementum hoc aquae in salutem
humani generis esse voluisti, te supplices deprecamur, ut, exauditis orationibus
nostris, eam tuae pietatis aspectu sanct + fices;
atque ita omnium spirituum immundorum ab ea recedat incursio, ut ubicumque
fuerit in nomine tuo aspersa, gratia tuae benedictionis adveniat, et mala omnia,
te propitiante, procul recedant. Per eumdem Dominum nostrum Jesum Christum Filium
tuum, qui
tecum vivit, et regnat Deus, per omnia saecula saeculorum. R.
Amen.
Tum stans sine mitra, dicit super cineres:
BENEDICTIO CINERUM.
V. Domine exaudi orationem meam.
R.
Et clamor meus ad te veniat.
V. Dominus vobiscum.
R.
Et cum spiritu tuo.
Oremus.
Omnipotens sempiterne Deus, parce poenitentibus, propitiare
supplicantibus, et mittere digneris sanctum Angelum tuum de coelis, qui bene +
dicat, et sanct + ficet hos cineres, ut sint
remedium salubre omnibus nomen sanctum tuum humiliter implorantibus, ac
semetipsos pro conscientia delictorum suorum accusantibus, ante conspectum
divinae clementiae tuae facinora sua deplorantibus, vel serenissimam pietatem
tuam suppliciter obnixeque flagitantibus; et praesta, per invocationem
sanctissimi nominis tui, ut quicumque eos super se asperserint, pro redemptione
peccatorum suorum, corporis sanitatem et animae tutelam percipiant. Per Christum Dominum
nostrum. R.
Amen.
Tum Pontifex accipit sal, et miscet cineri in modum crucis, dicens:
Commixtio salis, et cineris pariter fiat. In nomine Pa + tris, et Fi + lii, et Spiritus + Sancti. R. Amen.
Deinde accipiens pugillum de mistura salis, et cinerum in modum crucis, ter immittit in aquam, qualibet vice dicens:
Commixtio salis, cineris, et aquae pariter fiat. In nomine Pa + tris, et Fi + lii, et Spiritus + Sancti. R. Amen.
Deinde stans sine mitra, dicit super vinum.
BENEDICTIO VINI.
V. Domine exaudi orationem meam.
R.
Et clamor meus ad te veniat.
V. Dominus vobiscum.
R.
Et cum spiritu tuo.
Oremus.
Domine Jesu Christe, qui in Cana Galilaeae ex aqua vinum fecisti,
quique es vitis vera, multiplica super nos misericordiam tuam; et bene +
dicere, et sancti + ficare digneris hanc creaturam
vini, ut ubicumque fusum fuerit, vel aspersum, divinae id benedictionis tuae
opulentia repleatur, et sanctificetur. Qui cum Patre et Spiritu Sancto vivis, et
regnas Deus, per omnia saecula saeculorum. R.
Amen.
Deinde mittit, in modum crucis, vinum in aquam ipsam, dicens:
Commixtio vini, salis, cineris et aquae pariter fiat. In nomine Pa + tris, et Fi + lii, et Spiritus + Sancti. R. Amen.
V. Domine exaudi orationem meam.
R.
Et clamor meus ad te veniat.
V. Dominus vobiscum.
R.
Et cum spiritu tuo.
Oremus.
Omnipotens sempiterne Deus, creator et conservator humani generis,
et dator gratiae spiritualis, ac largitor aeternae salutis, emitte Spiritum
Sanctum tuum super hoc vinum cum aqua, sale, et cinere mixtum; ut armatum
coelestis defensione virtutis, ad consecrationem horum et altarium tuorum
proficiat. Per Dominum nostrum Jesum
Christum Filium tuum, qui tecum vivit, et regnat in unitate ejusdem Spiritus
Sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. R.
Amen.
Post haec Pontifex procedit ad altare cum mitra; et ibidem inchoat, schola prosequente, Antiphonam sequentem:
Introibo ad altare Dei: * ad Deum qui laetificat juventutem meam.
Psalmus 42
Judica me, Deus, et discerne causam meam de gente non sancta, * ab homine iniquo, et doloso erue me.
Repetitur tota Antiphona post singulum Versum, si necesse fuerit.
Quia tu es, Deus, fortitudo mea: * quare me repulisti? et quare tristis
incedo, dum affligit me inimicus?
Emitte lucem tuam et veritatem tuam: * ipsa me deduxerunt, et adduxerunt in
montem sanctum tuum, et in tabernacula tua.
Et introibo ad altare Dei: * ad Deum, qui laetificat juventutem meam.
Confitebor tibi in cithara, Deus, Deus meus: * quare tristis es, anima mea? et
quare conturbas me?
Spera in Deo, quoniam adhuc confitebor illi: * salutare vultus mei, et Deus meus.
Et non dicitur Gloria Patri, sed Antiphona praedicta repetitur.
Incepta prima Antiphona, Pontifex, retenta mitra, stans ante altare intingit pollicem dexterae manus in aqua praedicta, per eum benedicta, et cum eo, et aqua hujusmodi facit crucem in medio tabulae altaris, dicens:
Sancti + ficetur hoc altare, in honorem Dei omnipotentis, et gloriosae Virginis Mariae, atque omnium sanctorum, et ad nomen ac memoriam sancti N. In nomine Pa + tris, et Fi + lii, et Spiritus + Sancti. Pax tibi.
Deinde facit ex eadem aqua cum eodem pollice quatuor cruces in quatuor cornibus altaris, repetens in qualibet cruce verba praemissa Sancti + ficetur hoc altare, etc.
Facit autem primam crucem in dextera parte posteriori altaris, id est, ubi legitur Evangelium, secundam in sinistra parte anteriori transversa primae, tertiam in dextera anteriori, quartam in sinistra posteriori tertiae transversa in hunc modum:
Tum Pontifex procedit ad altare secundum, in quo peragit easdem aspersiones, quas confecerit super primum. Quo facto, procedit ad tertium altare, deinde ad quartum et sic deinceps ad reliqua altaria quae consecranda erunt.
Quo facto, redit ad altare majus, et finitis Antiphona, et Psalmo praedictis, Pontifex stans ibidem, deposita mitra, dicit: Oremus.
Et ministri: Flectamus genua. R. Levate.
Singulare illud propitiatorium in altari crucis pro nobis redimendis oblatum, in cujus praefiguratione Patriarcha Jacob lapidem erexit in titulum, quo fieret sacrificium, et portae coeli desuper aperiretur oraculum; supplices tibi, Domine, preces fundimus, ut lapidum horum expolitam materiam, supernis sacrificiis imbuendam, ipse tuae ditari sanctificationis ubertate praecipias, qui quondam lapideis legem scripsisti in tabulis. Per Christum Dominum nostrum. R. Amen.
Oratione expleta, Pontifex circuit septies tabulam uniuscujusque altaris, aspergens eam, et stipitem de aqua praedicta cum cinere et vino benedicta, cum aspersorio de herba hyssopi facto, hoc modo:
Stans enim ante medium primi altaris inchoat Antiphonam, et schola prosequitur:
Asperges me, * Domine, hyssopo et mundabor: lavabis me, et super nivem dealbabor.
Psalmus 50.
Miserere mei, Deus: * secundum magnam misericordiam tuam.
Et secundum multitudinem miserationum tuarum: *dele iniquitatem meam.
Amplius lava me ab iniquitate mea: * et a peccato meo munda me.
Interim Pontifex, accepta mitra, circuit altare, illudque aspergit, et redit ad locum ante medium primi altaris, unde discesserat.
Finitis dictis Versibus, Pontifex ibidem stans cum mitra inchoat secundo, ut prius, Antiphonam: Asperges me.
Et schola prosequitur: Domine, hyssopo et mundabor: lavabis me, et super nivem dealbabor.
Quoniam iniquitatem meam ego cognosco: * et peccatum meum contra me est
semper.
Tibi soli peccavi, et malum coram te feci: * ut justificeris in sermonibus tuis
et vincas cum judicaris.
Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum: * et in peccatis concepit me mater mea.
Interim Pontifex circuit secundo, aspergitque et redit, ut prius; et finitis Versibus praedictis, stans ut supra Pontifex cum mitra inchoat tertio Antiphonam: Asperges me.
Et schola prosequitur: Domine, hyssopo et mundabor: lavabis me, et super nivem dealbabor.
Ecce enim veritatem dilexisti: * incerta, et occulta sapientiae tuae
manifestasti mihi.
Asperges me hyssopo, et mundabor: * lavabis me et super nivem dealbabor.
Auditui meo dabis gaudium, et laetitiam: * exultabunt ossa humiliata.
Interim Pontifex circuit tertio, aspergitque et redit, ut prius; et finitis Versibus praedictis, stans cum mitra ut supra, inchoat quarto Antiphonam: Asperges me.
Et schola prosequitur: Domine, hyssopo et mundabor: lavabis me, et super nivem dealbabor.
Averte faciem tuam a peccatis meis: * et omnes iniquitates meas dele.
Cor mundum crea in me, Deus: * et spiritum rectum innova in visceribus meis.
Ne projicias me a facie tua: * et Spiritum Sanctum tuum ne auferas a me.
Et interim Pontifex circuit quarto, aspergitque et redit, ut prius; et finitis Versibus praedictis, stans cum mitra in capite, inchoat quinto, stans ut supra, Antiphonam: Asperges me,
Et schola prosequitur: Domine, hyssopo et mundabor: lavabis me, et super nivem dealbabor.
Redde mihi laetitiam salutaris tui: * et spiritu principali confirma me.
Docebo iniquos vias tuas: * et impii ad te convertentur.
Libera me de sanguinibus, Deus, Deus salutis meae: * exultabit lingua mea
justitiam tuam.
Interim Pontifex circuit quinto, aspergitque et redit, ut prius; et finitis Versibus praedictis, stans cum mitra, ut supra, inchoat sexto Antiphonam: Asperges me.
Et schola prosequitur: Domine, hyssopo et mundabor: lavabis me, et super nivem dealbabor.
Domine, labia mea aperies: * et os meum annuntiabit laudem tuam.
Quoniam si voluisses sacrificium, dedissem utique: * holocaustis non
delectaberis.
Sacrificium Deo spiritus contribulatus: * cor contritum, et humiliatum, Deus,
non despicies.
Interim Pontifex circuit sexto, aspergitque et redit, ut prius; et finitis dictis Versibus, stans cum mitra ut supra, inchoat septimo Antiphonam: Asperges me.
Et schola prosequitur: Domine, hyssopo et mundabor: lavabis me, et super nivem dealbabor.
Benigne fac, Domine, in bona voluntate tua Sion: * ut aedificentur muri
Jerusalem.
Tunc acceptabis sacrificium justitiae, oblationes et holocausta: * tunc imponent
super altare tuum vitulos.
Et non dicitur Gloria Patri. Interim Pontifex circuit septimo, aspergitque et redit, ut supra.
Quo facto, Pontifex stans sine mitra ante medium altaris, dicit:
V. Domine, exaudi orationem meam.
R. Et clamor meus ad te veniat.
V. Dominus vobiscum.
R. Et cum spiritu tuo.
Oremus.
Deus, qui es visibilium rerum omnium et invisibilium conditor, et cunctarum
sanctificationum consecrator, ad dedicationem harum Dominicarum mensarum adesse
dignare; et quae sacrato oleo, et Chrismate a nobis indignis sunt liniendae, et
benedicendae, tuae sancti + ficationis in eas
infunde virtutem et consecrationem; ut omnes qui ad eas te deprecaturi
accesserint, tuae propitiationis auxilium sentiant. Per Christum Dominum
nostrum. R. Amen.
Deinde ibidem cum praemissa aqua benedicta facit maltam, seu caementum, quod mox, deposita mitra, stans ibidem benedicit, dicens:
V. Dominus vobiscum.
R. Et cum spiritu tuo.
Oremus.
Summe Deus, qui summa, et media, imaque custodis, qui omnem creaturam
intrinsecus ambiendo concludis, sancti + fica, et
bene + dic has creaturas calcis, et sabuli.
Per Christum Dominum nostrum. R. Amen.
Caementum benedictum reservatur, sed residuum aquae benedictae funditur ad basim, sive pedem stipitis uniuscujusque altaris per circuitum; Pontifex deinde procedit processionaliter cum cruce et clero ad locum in quo nocte praeterita conservatae Reliquiae fuerunt; sed priusquam locum ipsum ingrediatur, stans ab extra, deposita mitra, dicit: Oremus.
Et ministri: Flectamus genua. R. Levate.
Aufer a nobis, Domine, cunctas iniquitates nostras; ut ad Sancta Sanctorum puris mereamur mentibus introire. Per Christum Dominum nostrum. R. Amen.
Ingressus vero sine mitra, stans juxta, et versus ad Reliquias, dicit:
Fac nos, quaesumus, Domine, sanctorum tuorum tibi specialiter dedicata membra digne contingere, quorum patrocinia cupimus incessanter habere. Per Christum Dominum nostrum. R. Amen.
Qua dicta, Pontifex sine mitra accipit reverenter vascula Reliquiarum: tum, accepta mitra, portat eas solemniter et processionaliter ad altaria consecranda; vel, si sint super feretrum, per Sacerdotes ferri facit, inchoans, schola prosequente, Antiphonam:
Cum jucunditate exibitis, * et cum gaudio deducemini: nam et montes et colles exsilient, exspectantes vos cum gaudio, alleluia.
Poterit deinde etiam dici, si expedierit, sequens Responsorium:
Surgite, Sancti Dei, de mansionibus vestris, loca sanctificate, plebem
benedicite, * et nos homines peccatores in pace custodite.
V. Ambulate Sancti Dei, ingredimini in civitatem
Domini, aedificata est enim vobis Ecclesia nova, ubi populus adorare debet
majestatem Domini.
Cumque pervenerit prope ipsa altaria, deponit eas reverenter cum luminaribus super feretrum vel aliquam tabulam honeste ibidem paratam, luminaribus juxta illas ardentibus, et mox Pontifex cum mitra stans prope primum altare, inchoat, schola seu ministris prosequentibus, Antiphonam:
Exsultabunt Sancti * in gloria, et laetabuntur in cubilibus suis.
Psalmus 149.
Cantate Domino canticum novum: * laus ejus in ecclesia sanctorum.
Laetetur Israel in eo, qui fecit eum: * et filii Sion exsultent in rege suo.
Laudent nomen ejus in choro: * in tympano, et psalterio psallant ei.
Quia beneplacitum est Domino in populo suo: * et exaltabit mansuetos in salutem.
Exsultabunt sancti in gloria: * laetabuntur in cubilibus suis.
Exaltationes Dei in gutture eorum: * et gladii ancipites in manibus eorum.
Ad faciendam vindictam in nationibus: * increpationes in populis.
Ad alligandos reges eorum in compedibus: * et nobiles eorum in manicis ferreis.
Ut faciant in eis judicium conscriptum: * gloria haec est omnibus sanctis ejus.
Psalmus 150.
Laudate Dominum in sanctis ejus: * laudate eum in firmamento virtutis ejus.
Laudate eum in virtutibus ejus: * laudate eum secundum multitudinem magnitudinis
ejus.
Laudate eum in sono tubae: * laudate eum in psalterio, et cithara.
Laudate eum in tympano, et choro: * laudate eum in cordis, et organo.
Laudate eum in cymbalis benesonantibus: laudate eum in cymbalis jubilationis: *
omnis spiritus laudet Dominum.
Et non dicitur Gloria Patri, sed repetitur Antiphona Exsultabunt. Qua dicta, Pontifex, deposita mitra, versus ad primum altare dicit:
Oremus.
Deus, qui in omni loco dominationis tuae clemens ac benignus dedicator
assistis, exaudi nos, quaesumus, et concede, ut inviolabilis permaneat hujus
loci consecratio; et beneficia tui muneris, universitas fidelium quae tibi
supplicat, percipere mereamur. Per Christum Dominum nostrum. R.
Amen.
Et mox Pontifex, accepta mitra, signat cum pollice dexterae manus de Chrismate confessionem, id est, sepulcrum primi altaris, in quo Reliquiae sunt repondendae, in quatuor angulis, faciens in singulis signum crucis, et dicens dum unamquamque crucem facit:
Conse + cretur, et sancti + ficetur hoc sepulcrum. In nomine Pa + tris, et Fi + lii, et Spiritus + Sancti. Pax huic domui.
Deinde deposita mitra, recondit ibi vasculum cum Reliquiis, et aliis in eo inclusis veneranter, inchoans, seu schola seu ministris prosequentibus, Antiphonam:
Sub altare Dei sedes accepistis Sancti Dei, intercedite pro nobis ad Dominum Jesum Christum. V. Exsultabunt Sancti in gloria. R. Et laetabuntur in cubilibus suis.
Et non dicitur Gloria Patri, sed repetitur Antiphona Sub altare Dei.
Interim dum praemissa dicuntur, Pontifex sine mitra, imposito et benedicto incenso in thuribulo, et illo a Diacono accepto, thurificat Reliquias inclusas.
Quo facto, imposita sibi mitra, accipiens lapidem, seu tabulam, cum qua debet claudi sepulcrum, facit cum pollice crucem de Chrismate in medio ejus de subtus, dicens:
Conse + cretur, et sancti + ficetur haec tabula, (vel hic lapis) per istam unctionem, et Dei benedictionem. In nomine Pa + tris, et Fi + lii, et Spiritus + Sancti. Pax tibi.
Et mox ponit, et coaptat tabulam seu lapidem super sepulcrum, claudens illud, et inchoans, schola seu ministris prosequentibus, Antiphonam:
Sub altare Dei audivi voces occisorum dicentium: Quare non defendis sanguinem nostrum: Et acceperunt divinum responsum: Adhuc sustinete modicum tempus, donec impleatur numerus fratrum vestrorum.
Alia Antiphona.
Corpora Sanctorum in pace sepulta sunt: et vivent nomina eorum in aeternum. V. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto. R. Sicut erat in principio, et nunc, et semper: et in saecula saeculorum. Amen.
Post haec Pontifex, deposita mitra, dicit:
Oremus.
Deus, qui ex omnium cohabitatione Sanctorum aeternum majestati tuae condis
habitaculum, da aedificationi tuae incrementa coelestia; et praesta, ut quorum
hic Reliquias pio amore complectimur, eorum semper meritis adjuvemur. Per
Christum Dominum nostrum. R. Amen.
Tunc accepta mitra, Pontifice prius incipiente, caementarii cum caemento benedicto firmant ipsam tabulam, seu lapidem super sepulcrum; deinde Pontifex facit crucem desuper ex Chrismate, cum pollice dexterae manus, dicens:
Signe + tur, et sancti + ficetur hoc altare. In nomine Pa + tris, et Fi + lii, et Spiritus + Sancti. Pax tibi.
Quo facto, Pontifex procedit ad secundum altare ibique omnes actiones iterat, incipiens ab Oratione Deus, qui in omni loco, et inchoat, schola prosequent, Antiphonas, quotquot altaria erunt consecranda. Quo facto procedit ad tertium altare, deinde ad quartum, et sic deinceps ad reliqua altaria, quae erunt consecranda.
Tum Pontifex redit ad altare primum, et deposita mitra, inchoat, schola seu ministris prosequentibus, Antiphonam:
Stetit Angelus * juxta aram templi, habens thuribulum aureum in manu sua, et data sunt ei incensa multa: Et ascendit fumus aromatum in conspectu Dei. Alleluia.
Interim cum mitra thrurificat primum altare undique ad dexterum, et sinistrum latus, ante, et desuper. His peractis, Pontifex cum thuribulo procedit ad secundum altare, quod thurificat eodem modo ac primum, atque ita porro facit in reliquis. Ultimo altari thurificato, redit ad primum altare et stans coram eo sine mitra, dicit:
Oremus.
Dirigatur oratio nostra, quaesumus, Domine, sicut incensum in conspectu tuo,
et copiosa beneficia christianus populus assequatur; ut quicumque tibi in
his altaribus sacranda libamina devotus obtulerit, vel sacrata susceperit; et vitae
subsidia praesentis accipiat, et remissionem omnium peccatorum pariter
consequatur, et gratiam sempiternae redemptionis percipiat. Per Christum
Dominum nostrum. R. Amen.
Post haec Pontifex, accepta mitra, sedet, et ministri extergunt mensas altarium cum linteis mundis, et mox Pontifex thurificat super primam mensam in modum crucis, in medio, et in quatuor ejus cornibus.
Postea thurificat super reliqua altaria, ut incensaverit super primum. Quo facto, Pontifex redit ad primum altare et ponit iterum incensum in thuribulo, et illud benedicit, ut supra, videlicet, Ab illo benedicaris, etc. ac tradit uni ex Sacerdotibus superpelliceis indutis, qui continue altare circuit incensando, donec consecratio perficiatur, excepto eo tempore, quo Pontifex illa incensat; tunc enim Pontifici thuribulum praesentat; et per Pontificem thurificato, illud iterum accipit, et, ut prius, incensat. Tum Pontifex adhuc cum mitra stans inchoat, schola seu ministris prosequentibus, Responsorium:
Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo, Domine. V. Elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum.
Quod dum cantatur, Pontifex circuit ter primum altare ad dexteram continue thurificando. Peracta primi altaris thurificatione Pontifex procedit ad secundum altare, quod thurificat ut primum deinde ad reliqua accedit, eodemque modo incensat. Finita incensatione, Pontifex redit ad primum altare et inchoat, schola prosequente, Antiphonam:
Erexit Jacob lapidem in titulum fundens oleum desuper: votum vovit Deo Jacob.
Psalmus 83.
Quam dilecta tabernacula tua, Domine virtutum! * concupiscit et deficit anima mea in atria Domini.
Et repetitur Antiphona post singulum Versum.
Cor meum, et caro mea * exsultaverunt in Deum vivum.
Etenim passer invenit sibi domum: * et turtur nidum sibi, ubi ponat pullos suos.
Altaria tua, Domine virtutum: * Rex meus, et Deus meus.
Beati, qui habitant in domo tua, Domine: * in saecula saeculorum laudabunt te.
Beatus vir, cujus est auxilium abs te: * ascensiones in corde suo disposuit in
valle lacrimarum, in loco quem posuit.
Etenim benedictionem dabit legislator, ibunt de virtute in virtutem: * videbitur
Deus deorum in Sion.
Domine, Deus virtutum, exaudi orationem meam: * auribus percipe Deus Jacob.
Protector noster aspice, Deus: * et respice in faciem Christi tui.
Quia melior est dies una in atriis tuis: * super millia.
Elegi abjectus esse in domo Dei mei: * magis quam habitare in tabernaculis
peccatorum.
Quia misericordiam et veritatem diligit Deus: * gratiam et gloriam dabit Dominus.
Non privabit bonis eos, qui ambulant in innocentia: * Domine virtutum, beatus
homo qui sperat in te.
Et non dicitur Gloria Patri, sed Antiphona repetitur. Dum Antiphona, et Psalmus praedicti dicuntur, Pontifex stans cum mitra, intingit pollicem dexterae manus in oleum Catechumenorum, et cum eo facit quinque cruces, videlicet in medio altaris, et quatuor ejus cornibus, in locis, in quibus fecerat cruces de aqua benedicta, videlicet, primam in medio altaris, secundam in dextero posteriori, tertiam in sinistro anteriori, quartam in dextero anteriori, quintam in sinistro posteriori, hoc ordine:
Dicens, dum singulas cruces facit:
Sancti + ficetur et conse + cretur lapis iste. In nomine Pa + tris, et Fi + lii, et Spiritus + Sancti, in honorem Dei, et gloriosae Virginis Mariae, atque omnium Sanctorum, ad nomen, et memoriam sancti N. Pax tibi.
Deinde Pontifex procedit ad secundum altare, in quo peragit unctiones ut in primo, atque ita porro.
Absolutis super omnia altaria unctionibus, Pontifex redit ad primum altare, et accepto thuribulo a Sacerdote altare incensante, imposito et benedicto, ut prius, incenso, stans cum mitra inchoat, schola seu ministris prosequentibus, Responsorium:
Dirigatur * oratio mea sicut incensum in conspectu tuo, Domine. V. Elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum.
Quo incepto, Pontifex circuit semel primum altare ad dexteram, thurificando illud. Deinde procedit ad secundum altare, quod thurificat sicut primum, eodemque modo tertium, quartum et reliqua; restituto thuribulo Sacerdoti, redit ad primum altare, et Responsorio finito, sine mitra, dicit: Oremus.
Et ministri: Flectamus genua. R. Levate.
Adsit, Domine, misericordiae tuae ineffabilis pietas, et super hos lapides opem tuae bene + dictionis, et virtutem tuae unctionis infunde; ut, te largiente, referat praemium quisquis intulerit votum. Per Christum Dominum nostrum. R. Amen.
Oratione finita, Pontifex inchoat, et schola seu ministri prosequuntur, Antiphonam:
Mane surgens Jacob erigebat lapidem in titulum, fundens oleum desuper, votum vovit Domino: vere locus iste sanctus est, et ego nesciebam.
Psalmus 91.
Bonum est confiteri Domino: * et psallere nomini tuo, Altissime.
Et repetitur Antiphona post singulum Versum.
Ad annuntiandum mane misericordiam tuam: * et veritatem tuam per noctem.
In decachordo, psalterio: * cum cantico, in cithara.
Quia delectasti me, Domine, in factura tua: * et in operibus manuum tuarum
exsultabo.
Quam magnificata sunt opera tua, Domine! * nimis profundae factae sunt
cogitationes tuae.
Vir insipiens non cognoscet: * et stultus non intelliget haec.
Cum exorti fuerint peccatores sicut fœnum: * et apparuerint omnes, qui
operantur iniquitatem.
Ut intereant in saeculum saeculi: * tu autem Altissimus in aeternum, Domine.
Quoniam ecce inimici tui, Domine, quoniam ecce inimici tui peribunt: * et
dispergentur omnes, qui operantur iniquitatem.
Et exaltabitur sicut unicornis cornu meum: * et senectus mea in misericordia
uberi.
Et despexit oculus meus inimicos meos: * et in insurgentibus in me malignantibus
audiet auris mea.
Justus, ut palma florebit: * sicut cedrus Libani multiplicabitur.
Plantati in domo Domini, * in atriis domus Dei nostri florebunt.
Adhuc multiplicabuntur in senecta uberi: * et bene patientes erunt, ut
annuntient:
Quoniam rectus Dominus, Deus noster: * et non est iniquitas in eo.
Et non dicitur Gloria Patri, sed Antiphona repetitur. Interim Pontifex, accepta mitra, facit iterum quinque cruces cum pollice de eodem oleo Catechumenorum, in eisdem locis primi altaris, et eo ordine, prout prius fecit, dicens, dum singulas cruces facit:
Sancti + ficetur et conse + cretur lapis iste. In nomine Pa + tris, et Fi + lii, et Spiritus + Sancti, in honorem Dei, et gloriosae Virginis Mariae, atque omnium Sanctorum, ad nomen, et memoriam sancti N. Pax tibi.
Deinde Pontifex procedit ad secundum altare facit unctiones ut in primo, ac deinceps in reliquis. Post unctiones super altaria confectas, redit ad primum altare, et accepto thuribulo a Sacerdote altare incensante, imposito et benedicto, ut prius, incenso, stans cum mitra inchoat iterum, schola seu ministris prosequentibus, Responsorium:
Dirigatur * oratio mea sicut incensum in conspectu tuo, Domine. V. Elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum.
Quo incepto, Pontifex circuit iterum semel primum altare ad dexteram, illud incensando; quo facto redit ad secundum altare, quod thurificat ut primum, et restituto thuribulo Sacerdoti, revertitur ad primum altare, et Responsorio finito, Pontifex, deposita mitra, dicit: Oremus.
Et ministri: Flectamus genua. R. Levate.
Adesto, Domine, dedicationi harum mensarum tuarum, et in eas, quae a nobis indignis sancto linitae sunt oleo, bene + dictionis et sancti + ficationis tuae virtutem, et consecrationem infunde. Qui vivis et regnas Deus, per omnia saecula saeculorum. R. Amen.
Alia Oratio.
Oremus.
Omnipotens sempiterne Deus, altaria haec, quae in honorem tuum, et in memoriam
sanctorum tuorum NN. nos indigni consecramus, virtute tuae
benedictionis sanctifica; et omnibus te hic invocantibus, atque in te
sperantibus, auxilii tui munus ostende; ut his altaribus imposita munera semper
accepta fieri digneris: et in eis Sacramentorum virtus, et votorum semper
obtineatur effectus. Per Christum Dominum nostrum. R.
Amen.
Qua finita, Pontifex incipit, schola seu ministris prosequentibus, Antiphonam:
Unxit te Deus, * Deus tuus, oleo laetitiae prae consortibus tuis.
Psalmus 44.
Eructavit cor meum verbum bonum: * dico ego opera mea Regi.
Et repetitur Antiphona post singulum Versum.
Lingua mea calamus scribae, * velociter scribentis.
Speciosus forma prae filiis hominum, diffusa est gratia in labiis tuis: *
propterea benedixit te Deus in aeternum.
Accingere gladio tuo circa femur tuum, * potentissime,
Speciem tua et pulchritudine tua * intende, prospere procede, et regna.
Propter veritatem, et mansuetudinem, et justitiam: * et deducet te mirabiliter
dextera tua.
Sagittae tuae acutae, populi sub te cadent, * in corda inimicorum Regis.
Sedes tua, Deus, in saeculum saeculi: * virga directionis virga regni tui.
Dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem: * propterea unxit te Deus, Deus tuus,
oleo laetitiae prae consortibus tuis.
Myrrha, et gutta, et casia a vestimentis tuis, a domibus eburneis: * ex quibus
delectaverunt te filiae regum in honore tuo.
Astitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato: * circumdata varietate.
Audi, filia, et vide, et inclina aurem tuam: * et obliviscere populum tuum, et
domum patris tui.
Et concupiscet Rex decorem tuum: * quoniam ipse est Dominus Deus tuus, et
adorabunt eum.
Et filiae Tyri in muneribus * vultum tuum deprecabuntur: omnes divites plebis.
Omnis gloria ejus filiae Regis ab intus, * in fimbriis aureis circumamicta
varietatibus.
Adducentur Regi virgines post eam: * proximae ejus afferentur tibi.
Afferentur in laetitia et exsultatione: * adducentur in templum Regis.
Pro patribus tuis nati sunt tibi filii: * constitues eos principes super omnem
terram.
Memores erunt nominis tui: * in omni generatione et generationem.
Propterea populi confitebuntur tibi in aeternum: * et in saeculum saeculi.
Et non dicitur Gloria Patri.
Incepta Antiphona, Pontifex, accepta mitra, iterum facit quinque cruces de sancto Chrismate cum pollice dexterae manus in medio tabulae primi altaris, et in quatuor ejus angulis, ordine supra posito, ad quamlibet crucem dicens:
Sancti + ficetur et conse + cretur lapis iste. In nomine Pa + tris, et Fi + lii, et Spiritus + Sancti, in honorem Dei, et gloriosae Virginis Mariae, atque omnium Sanctorum, ad nomen, et memoriam sancti N. Pax tibi.
Deinde Pontifex redit ad secundum altare, ubi conficit unctiones ut supra, idemque facit in reliquis altaribus. Unctionibus peractis revertitur ad primum altare et accepto thuribulo a Sacerdote incensante, imposito et benedicto, ut prius, incenso, stans cum mitra inchoat, schola seu ministris prosequentibus, Responsorium:
Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo, Domine. V. Elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum.
Quo incepto, Pontifex circuit semel altare ad sinistram, illud incensans, ut prius; quo incensato redit ad secundum altare, quod thurificat ut primum et sic facit in reliquis, et restituto thuribulo Sacerdoti, et Antiphona finita, Pontifex, deposita mitra, dicit: Oremus.
Et ministri: Flectamus genua. R. Levate.
Descendat, quaesumus, Domine Deus noster, Spiritus tuus Sanctus super haec altaria, qui et dona nostra, et populi tui in eis sanctificet, et sumentium corda dignanter emundet. Per Christum Dominum nostrum. R. Amen.
Qua dicta, Pontifex inchoat, et schola seu ministris prosequuntur Antiphonam:
Sanctificavit Dominus tabernaculum suum: quia haec est domus Dei, in quo invocabitur nomen ejus, de quo scriptum est: Et erit nomen meum ibi, dicit Dominus.
Psalmus 45.
Deus noster refugium, et virtus: * adjutor in tribulationibus, quae invenerunt nos nimis.
Et repetitur Antiphona post singulum Versum.
Propterea non timebimus dum turbabitur terra: * et transferentur montes in
cor maris.
Sonuerunt, et turbatae sunt aquae eorum: * conturbati sunt montes in fortitudine
ejus.
Fluminis impetus laetificat civitatem Dei: * sanctificavit tabernaculum suum
Altissimus.
Deus in medio ejus, non commovebitur: * adjuvabit eam Deus mane diluculo.
Conturbatae sunt gentes, et inclinata sunt regna: * dedit vocem suam, mota est
terra.
Dominus virtutum nobiscum: * susceptor noster Deus Jacob.
Venite, et videte opera Domini, quae posuit prodigia super terram: * auferens
bella usque ad finem terrae.
Arcum conteret, et confringet arma: * et scuta comburet igni.
Vacate, et videte quoniam ego sum Deus: * exaltabor in gentibus, et exaltabor in
terra.
Dominus virtutum nobiscum: * susceptor noster Deus Jacob.
Et non dicitur Gloria Patri, sed Antiphona repetitur.
Interim dum Antiphona, et Psalmus praedicti dicuntur, Pontifex, accepta mitra, fundit, et spargit oleum Catechumenorum, et Chrisma pariter desuper primum altare, illud manu dextera confricans, liniens et perungens. Deinde redit ad secundum altare in quo spargit olea sacra ut in primo, idemque facit in reliquis omnibus.
Quo facto, redit ad primum altare, et incipit, schola seu ministris prosequentibus, Antiphonam:
Ecce odor filii mei, sicut odor agri pleni, cui benedicit Dominus: crescere te faciat Deus meus, sicut arenam maris: et donet tibi de rore coeli benedictionem.
Psalmus 86.
Fundamenta ejus in montibus sanctis: * diligit Dominus portas Sion super
omnia tabernacula Jacob.
Gloriosa dicta sunt de te: * civitas Dei.
Memor ero Rahab, et Babylonis: * scientium me.
Ecce alienigenae, et Tyrus, et populus Aethiopum: * hi fuerunt illic.
Numquid Sion dicet: Homo, et homo natus est in ea: * et ipse fundavit eam
Altissimus?
Dominus narrabit in scripturis populorum, et principum: * horum, qui fuerunt in
ea.
Sicut laetantium omnium: * habitatio est in te.
Et non dicitur Gloria Patri.
Finito Psalmo, Pontifex stans cum mitra, dicit:
Lapides hos, fratres charissimi, in quibus unguentum sacrae unctionis effunditur, ad suscipienda populi sui vota, et sacrificia, oremus ut Dominus noster bene + dicat, et conse + cret, et quod est unctum a nobis, sit unctum in nomine ejus; ut plebis vota suscipiat, et altaribus per sacram unctionem perfectis, dum propitiationem sacrorum imponimus, ipsi propitiatores Dei esse mereamur. Per Jesum Christum Dominum nostrum, qui cum eo et Spiritu Sancto vivit, et regnat Deus in saecula saeculorum. R. Amen.
Quo dicto, inchoat, schola seu ministris prosequentibus, Antiphonam:
Aedificavit Moyses * altare Domino Deo, offerens super illud holocausta et immolans victimas, fecit sacrificium vespertinum in odorem suavitatis Domino Deo, in conspectu filiorum Israel.
Qua finita, stans adhuc cum mitra, dicit:
Dei Patris omnipotentis misericordiam supplices imploremus, fratres charissimi, ut altaria haec sacrificiis spiritualibus imbuenda, nostrae vocis exoratus officio praesenti bene + dictione sanctificet, atque in eis semper oblationes famulorum suorum studio sanctae devotionis impositas bene + dicere, et sancti + ficare dignentur; et spirituali placatus incenso precibus familiae suae promptus exauditor assistat. Per Christum Dominum nostrum. R. Amen.
Deinde benedicit incensum super altaria cremandum, stans ibidem, deposita mitra, dicens:
V. Domine, exaudi orationem meam.
R. Et clamor meus ad te veniat.
V. Dominus vobiscum.
R. Et cum spiritu tuo.
Oremus.
Domine, Deus omnipotens, qui assistit exercitus Angelorum cum tremore, quorum
servitium spirituale et igneum esse cognoscitur; dignare respicere, bene +
dicere, et sancti + ficare hanc creaturam
incensi, ut omnes languores omnesque infirmitates, atque insidiae inimici odorem
ejus sentientes effugiant, et separentur a plasmate tuo, quod pretioso Filii tui
sanguine redemisti, ut numquam laedatur a morsu iniqui serpentis. Per
eumdem Christum Dominum nostrum. R. Amen.
Deinde aspergit ipsum aqua benedicta, et accepta mitra, format propria manu ex ipso incenso quinque cruces, quamlibet de quinque granis, super illa quinque loca primi altaris, in quibus cruces de aqua, et oleo, ac Chrismate factae prius fuerunt; et super quamlibet crucem thuris ponit unam crucem factam de subtili candela, ad mensuram crucis de granis incensi factae, et cujuslibet crucis capita accenduntur, ut cum ipsis thus comburatur, et cremetur. Quo facto Pontifex accedit ad secundum altare, et facit eodem modo cruces incensi, superimponens cruces de subtili candela factas, ut in primo altari, itemque deinceps in reliquis. Omnibus autem crucibus accensis, Pontifex redit ad primum altare, et deposita mitra, flexis coram altare genibus, inchoat, schola seu ministris prosequentibus:
Alleluia.
V. Veni, Sancte Spiritus, reple tuorum corda
fidelium: et tui amoris in eis ignem accende.
Nisi consecratio hujusmodi fiat inter Dominicam Septuagesimae, et festum Paschae Resurrectionis Domini nostri Jesu Christi: quia tunc, omisso Alleluia, dicitur Versus tantum. Quo dicto, surgit Pontifex stans ibidem versus ad altare sine mitra, et schola seu ministri cantant Antiphonas duas sequentes.
Antiphona.
Ascendit fumus aromatum in conspectu Domini de manu Angeli.
Alia Antiphona.
Stetit Angelus juxta aram templi habens thuribulum aureum in manu sua, et data sunt ei incensa multa: Et ascendit fumus aromatum in conspectu Dei.
Quibus finitis, Pontifex adhuc stans ante altare sine mitra, dicit: Oremus.
Et ministri: Flectamus genua. R. Levate.
Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus, clemens, et propitius preces nostrae humilitatis exaudi, et respice ad horum altarium tuorum holocaustum, quod non igne visibili probetur, sed infusum Sancti Spiritus tui gratia in odorem suavitatis ascendat, et legitime se sumentibus Eucharistia medicabilis fiat, ad vitamque proficiat sempiternam. Per Christum Dominum nostrum. R. Amen.
Post haec, combustis candelis, et thure, cineres illius combustionis per unum ex ministris cum spatulis ligneis e singulis altaribus abraduntur, et collecti in aliquo vase projiciuntur in sacrarium. Interim Pontifex sine mitra stans ante gradus primi altaris, versus ad altare, dicit: Oremus.
Et ministri: Flectamus genua. R. Levate.
Deus omnipotens, in cujus honorem, ac beatissimae Virginis Mariae, et omnium Sanctorum, ac nomen et memoriam sanctorum tuorum NN. nos indigni altaria haec consecramus, clemens et propitius preces nostrae humiliatatis exaudi, et praesta, ut in his mensis sint libamina tibi accepta, sint grata, sint pinguia, et Sancti Spiritus tui semper rore perfusa; ut omni tempore his in locis supplicantis tibi familiae tuae anxietates releves, aegritudines cures, preces exaudias, vota suscipias, desiderata confirmes, postulata concedas. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit, et regnat in unitate ejusdem Spiritus Sancti Deus.
Deinde eodem modo stans dicit mediocri voce, extensis manibus ante pectus, hanc Praefationem:
Per omnia saecula saeculorum.
R. Amen.
V. Dominus vobiscum.
R. Et cum spiritu tuo.
V. Sursum corda.
R. Habemus ad Dominum.
V. Gratias agamus Domino Deo nostro.
R. Dignum et justum est.
Vere dignum et justum est, aequum et salutare, nos tibi semper, et ubique gratias agere, Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus, et clemens: cujus nec initium, nec finis advertitur; qui quantus es, tantus esse voluisti, sanctus scilicet, ac mirabilis Deus, cujus majestatem elementa non capiunt. Te benedicimus, te supplices deprecamur, ut tibi sint altaria haec, sicut illud quod Abel salutaris mysterii in passione praecursor, jugulatus a fratre, novo sanguine imbuit, et sacravit. Sint tibi, Domine, altaria haec, sicut illud quod Abraham pater noster, qui videre te meruit, fabricavit, et invocato tuo nomine, consecravit. In quo sacerdos Melchisedech sacrificii formam triumphalis expressit. Sint tibi, Domine, altaria haec, sicut illud, super quod Abraham seminarium fidei nostrae Isaac filium suum, dum tibi toto corde credidit, toto corde imposuit. In quo salutaris mysterii sacramentum dominicae Passionis ostensum est, dum offertur Filius, Agnus occiditur. Sit tibi, Domine, altare hoc, sicut illud quod Isaac puteum profundae puritatis inveniens, abundantiae ei nomen imponens, tuae majestati dicavit. Sint tibi, Domine, altaria haec, sicut ille lapis quem Jacob supponens capiti suo, ascendentes et descendentes Angelos per scalae mysterium, somno revelante, cognovit. Sint tibi, Domine, altaria haec, sicut illud quod Moyses, susceptis mandatis, in praefiguratione Apostolica, duodecim lapidum constructione firmavit. Sint tibi, Domine, altaria haec, sicut illud quod Moyses septem dierum purificatione mundavit, et coelesti tuo colloquio, Sancta Sanctorum vocavit. Sicut locutus es ad Moysen, dicens: Si quis tetigerit altare hoc, sanctificatus habeatur. Sit in his ergo altaribus innocentiae cultus, immoletur superbia, iracundia juguletur, luxuria, omnisque libido feriatur, offeratur pro turturibus sacrificium castitatis, et pro pullis columbarum innocentiae sacrificium.
Quod sequitur, dicit submissa voce legendo, ita tamen, quod a circumstantibus audiri possit.
Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit, et regnat in unitate ejusdem Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. R. Amen.
Praefatione finita, Pontifex, accepta mitra, inungit cum pollice dexterae manus Chrismate intincto, frontem primi altaris in modum crucis, inchoans, schola seu ministris prosequentibus, Antiphonam:
Confirma hoc Deus, quod operatus es in nobis a templo sancto tuo quod est in Jerusalem, alleluia.
Unctione peracta in primo altari, accedit ad reliqua altaria in quibus facit unctionem ut in primo. Quo facto redit ad altare primum.
Psalmus 67.
Exsurgat Deus, et dissipentur inimici ejus, * et fugiant qui oderunt eum, a
facie eius.
Sicut defecit fumus, deficiant: * sicut fluit cera a facie ignis, sic pereant
peccatores a facie Dei.
Et justi epulentur, et exsultent in conspectu Dei: * et delectentur in laetitia.
Cantate Deo, psalmum dicite nomini ejus: * iter facite ei, qui ascendit super
occasum: Dominus nomen illi.
Exsultate in conspectu eius: * turbabuntur a facie ejus, patris orphanorum, et
judicis viduarum.
Deus in loco sancto suo: * Deus qui habitare facit unius moris in domo.
Qui educit vinctos in fortitudine, * similiter eos, qui exasperant, qui habitant
in sepulcris.
Deus cum egredereris in conspectu populo tui, * cum pertransires in deserto:
Terra mota est, etenim coeli distillaverunt a facie Dei Sinai, * a facie Dei
Israel.
Pluviam voluntariam segregabis, Deus, hereditati tuae: * et infirmata est, tu
vero perfecisti eam.
Animalia tua habitabunt in ea: * parasti in dulcedine tua pauperi, Deus.
Dominus dabit verbum evangelizantibus, * virtute multa.
Rex virtutum dilecti, dilecti: * et speciei domus dividere spolia.
Si dormiatis inter medios cleros, pennae columbae deargentatae, * et posteriora
dorsi eius in pallore auri.
Dum discernit coelestis reges super eam, nive dealbabuntur in Selmon: * mons
Dei, mons pinguis.
Mons coagulatus, mons pinguis: * ut quid suspicamini montes coagulatos?
Mons, in quo beneplacitum est Deo habitare in eo: * etenim Dominus habitabit in
finem.
Currus Dei decem millibus multiplex, millia laetantium: * Dominus in eis in Sina
in sancto.
Ascendisti in altum, cepisti captivitatem: * accepisti dona in hominibus:
Etenim non credentes, * inhabitare Dominum Deum.
Benedictus Dominus die quotidie: * prosperum iter faciet nobis Deus salutarium
nostrorum.
Deus noster, Deus salvos faciendi: * et Domini, Domini exitus mortis.
Verumtamen Deus confringet capita inimicorum suorum: * verticem capilli
perambulantium in delictis suis.
Dixit Dominus: ex Basan convertam, * convertam in profundum maris:
Ut intingatur pes tuus in sanguine: * lingua canum tuorum ex inimicis, ab ipso.
Viderunt ingressus tuos Deus, * ingressus Dei mei: Regis mei qui est in sancto.
Praevenerunt principes conjuncti psallentibus, * in medio juvencularum
tympanistriarum.
In ecclesiis benedicite Deo Domino, * de fontibus Israel.
Ibi Benjamin adulescentulus, * in mentis excessu.
Principes Juda, duces eorum: * principes Zabulon, principes Neptali.
Manda, Deus, virtuti tuae: * confirma hoc Deus, quod operatus es in nobis.
A templo tuo in Jerusalem, * tibi offerent reges munera.
Increpa feras arundinis, congregatio taurorum in vaccis populorum: * ut
excludant eos, qui probati sunt argento.
Dissipa gentes, quae bella volunt: venient legati ex Aegypto: * Aethiopia
praeveniet manus ejus Deo.
Regna terrae, cantate Deo: * psallite Domino:
Psallite Deo, qui ascendit super coelum coeli, * ad Orientem.
Ecce dabit voci suae vocem virtutis, date gloriam Deo super Israel, *
magnificentia ejus, et virtus ejus in nubibus.
Mirabilis Deus in sanctis suis, Deus Israel ipse dabit virtutem, et fortitudinem
plebi suae, * benedictus Deus.
Gloria Patri, et Filio, * et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio, et nunc, et semper, * et in saecula saeculorum.
Amen.
Quo dicto, Pontifex, deposita mitra, dicit:
Oremus.
Majestatem tuam, Domine, humiliter imploramus, ut altaria haec sacrae
unctionis libamine ad suscipienda populi tui munera inunctum potenter bene +
dicere, et sancti + ficare digneris; ut quod nunc a
nobis indignis, sub tui nominis invocatione, in honorem beatissimae Virginis
Mariae, et omnium Sanctorum, atque in memoriam sanctorum tuorum NN.
sacrosancti Chrismatis unctione delibutum est, placeat tibi, atque
altaria maneant perpetua; ut quidquid deinceps super illa oblatum sacrumve fuerit,
dignum tibi fiat holocaustum; atque omnium hic offerentium sacrificia a te pio
Domino benigne suscipiantur et per ea vincula peccatorum nostrorum absolvantur;
maculae deleantur; veniae impetrentur; gratiae acquirantur: quatenus una cum
Sanctis, et Electis tuis vitam percipere mereamur aeternam. Per Christum
Dominum nostrum. R. Amen.
Tum Pontifex, accepta mitra, cum pollice dexterae manus Chrismate intincto inungit in modum crucis conjunctiones mensae, seu tabulae primi altaris, et tituli, sive stipitis, quatuor angulis, quasi illa conjungens, ad singulas cruces, dicens:
In nomine Pa + tris, et Fi + lii, et Spiritus + Sancti. R. Amen.
Postea redit ad secundum, easdemque ut in primo unctiones ibi conficit, atque ita de reliquis. Postea redit ad altare primum et, deposita mitra, dicit:
Oremus.
Supplices te deprecamur, omnipotens aeternae Deus, per unigenitum Filium
tuum Dominum nostrum Jesum Christum, ut altaria haec sanctis usibus praeparata,
coelesti bene + dictione sanctifices; et, sicut
Melchisedech Sacerdotis praecipui oblationem dignatione mirabili suscepisti, ita
imposita his novis altaribus munera, semper accepta ferre digneris; ut populus, qui
in hanc Ecclesiae domum sanctam convenient, per haec libamina coelesti
sanctificatione salvatus, animarum quoque suarum salutem perpetuam consequatur.
Per eumdem Christum Dominum nostrum. R. Amen.
Post haec Subdiaconi abstergunt diligenter cum mantilibus telae grossae mensas altarium; et Pontifex accedit ad sedem suam juxta primum altare, in qua cum mitra sedens fricat bene manus cum medulla panis, ac lavat, et exstergit. Quo facto, Subdiaconis, seu Acolythis praesentantibus ipsi Pontifici tobaleas novas, et mundas, vasa, et ornamenta ad cultum Dei et altarium consecratorum pertinentia, Pontifex, deposita mitra, surgit, et stans, benedicit illa, dicens:
V. Adjutorium nostrum in nomine Domini.
R. Qui fecit coelum et terram.
V. Dominus vobiscum.
R. Et cum spiritu tuo.
Oremus.
Omnipotens, et misericors Deus, qui ab initio utilia et necessaria hominibus
creasti, templaque manu hominum facta nomini tuo sancto dicari, tuaeque
habitationis loca vocari voluisti, quique per famulum tuum Moysen
vestimenta Pontificalia, et Sacerdotalia, seu Levitica, Sacerdotibus et Levitis
atque ornamenta et linteamenta facere famulum tuum Moysen per quadraginta dies
docuisti, atque etiam quae Maria texuit et fecit, in usum ministerii tabernaculi
foederis ordinasti, purificare, bene + dicere, sancti +
ficare, et conse + crare per nostrae humilitatis
servitium digneris haec ornamenta et linteamenta in usum altarium tuorum, ut divinis cultibus et sacris mysteriis apta exsistant,
hisque confectioni Corporis et Sanguinis Jesu Christi Filii tui Domini nostri
Jesu Christi Filii tui Domini nostri dignis pareatur famulatibus. Qui
tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula
saeculorum. R. Amen.
Deinde aspergit illa aqua benedicta; tum ministri ponunt super unumquodque altare Chrismale, sive pannum lineum ceratum, ad mensuram altaris factum; deinde vestiunt altaria tobaleis, et ornamentis benedictis, ponentes desuper crucem, et alia ornamenta. Interim Pontifex stans ibidem inchoat Antiphonam primam, schola seu ministris prosequentibus ipsam, et alias Antiphonas sequentes, et Responsoria cum suis Versibus, et Psalmis.
Antiphona.
Circumdate, Levitae, altare Domini Dei, vestite vestimentis albis,
estote, et vos, canentes hymnum novum, dicentes, Alleluia.
V. Mirabilis Deus in Sanctis suis, et sanctus in
omnibus operibus suis.
V. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.
R. Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et
in saecula saeculorum. Amen.
Alia Antiphona.
Circumdate Sion, et complectimini eam, narrate in turribus ejus. V. Magnus Dominus et laudabilis nimis, in civitate Dei nostri, in monte sancto ejus.
Deinde dicitur Responsorium.
Induit Dominus tunica jucunditatis, et imposuit tibi coronam. *
Et ornavit te ornamentis sanctis.
V. Luce splendida fulgebis, et omnes fines terrae
adorabunt coram te. * Et ornavit te ornamentis sanctis.
Nationes ex longinquo ad te venient, et munera deferentes adorabunt Dominum; et
terram tuam in sanctificatione habebunt, et nomen magnum tuum invocabunt.
* Et ornavit te ornamentis sanctis.
V. Benedicti erunt, qui te aedificaverunt, tu autem
laetaberis in filiis tuis, quoniam omnes benedicentur, et congregabuntur ad
Dominum. * Et ornavit te ornamentis sanctis.
Antiphona.
In velamento alarum tuarum protege nos, Domine, et in laude tua gloriemur.
Psalmus 62.
Deus, Deus meus, * ad te de luce vigilo.
Sitivit in te anima mea, * quam multipliciter tibi caro mea.
In terra deserta, et invia, et inaquosa: * sic in sancto apparui tibi, ut
viderem virtutem tuam, et gloriam tuam.
Quoniam melior est misericordia tua super vitas: * labia mea laudabunt te.
Sic benedicam te in vita mea: * et in nomine tuo levabo manus meas.
Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea: * et labiis exsultationis
laudabit os meum.
Si memor fui tui super stratum meum, in matutinis meditabor in te: * quia fuisti
adjutor meus.
Et in velamento alarum tuarum exsultabo, adhaesit anima mea post te: * me
suscepit dextera tua.
Ipsi vero in vanum quaesierunt animam meam, introibunt in inferiora terrae: *
tradentur in manus gladii, partes vulpium erunt.
Rex vero laetabitur in Deo, laudabuntur omnes qui jurant in eo: * quia
obstructum est os loquentium iniqua.
Gloria Patri, et Filio, * et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio, et nunc, et semper, * et in saecula saeculorum. Amen.
Finito Psalmo, Pontifex, deposita mitra, ascendit ad altare primum, et facta cruci super altari positae reverentia, incipit, schola seu ministris prosequentibus, Antiphonam:
Omnis terra adoret te Deus, et psallat tibi, psalmum dicat nomini tuo, Domine.
Interim dum Antiphona cantatur, Pontifex incensat super altare in modum crucis. Quo facto redit ad secundum altare, incensat ut supra, et sic in reliquis. Deinde revertitur ad primum altare et Antiphona finita, Pontifex eam reincipit, et schola prosequitur; et interim iterum ipse Pontifex super altare primum et reliqua altaria in modum crucis incensat, quod et tertio facit; quo facto, stans ante medium altaris, dicit:
Oremus.
Descendat, quaesumus, Domine Deus noster, Spiritus tuus Sanctus super haec
altaria,
qui et dona nostra, et populi tui in eis sanctificet, et sumentium corda
dignanter emundet. Per Christum Dominum nostrum. R.
Amen.
Oremus.
Omnipotens sempiterne Deus, altaria haec nomini tuo dedicata coelestis virtutis
benedictione sancti + fica; et omnibus in te
sperantibus auxilii tui munus ostende; ut hic Sacramentorum virtus, et votorum
obtineatur effectus. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui
tecum vivit, et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula
saeculorum. R. Amen.
V. Dominus vobiscum.
R. Et cum spiritu tuo.
V. Benedicamus Domino.
R. Deo gratias.
Quo dicto, Pontifex accedit ad sacristiam, sive sacrarium, ubi, deposito pluviali, parat se ad celebrandam Missam, si voluerit, vel facit per aliquem Sacerdotem in uno ex dictis altaribus consecratis solemniter celebrari. Missa dicitur ut in Missali, in ipsa die Dedicationis Altaris.
Finita Missa, Pontifex dat benedictionem solemnem, et indulgentias; exuit se sacris vestibus, et vadit in pace.