PONTIFICALE ROMANUM

JUSSU EDITUM A BENEDICTO XIV ET LEONE XIII RECOGNITUM ET CASTIGATUM


DE CONSECRATIONE ALTARIUM, CUJUS SEPULCRUM RELIQUIARUM EST IN MEDIO SUMMITATIS STIPITIS.

 

Ordo praedictus consecrandi altare semper servatur, quando sepulcrum Reliquiarum est in medio tabulae altaris, a parte superiori, vel in stipite a parte anteriori, aut posteriori. Si vero sepulcrum est in medio summitatis stipitis, supra autem sit ponenda ipsa tabula, sive mensa altaris; finita aquae benedictione, cum vino, et cinere, ut supra, atque Oratione
Omnipotens sempiterne Deus, creator, et conservator humani generis, etc. ut supra.

Pontifex stans cum mitra, et aqua benedicta hujusmodi, vino et cinere mixta facit maltam, sive caementum ex calce, et sabulo, seu tegula trita ad hoc paratis, quod deinde, deposita mitra, benedicit, dicens:

V. Dominus vobiscum.
R. Et cum spiritu tuo.

Oremus.
Summe Deus, qui summa, et media, imaque custodis, qui omnem creaturam intrinsecus ambiendo concludis, sancti + fica, et bene + dic has creaturas calcis, et sabuli.  Per Christum Dominum nostrum.  R. Amen.

Quo facto, tabula ipsa uniuscujusque altaris a stipite separata jacente, debet fieri Reliquiarum deportatio, et inclusio, Pontifice processionaliter accedente ad locum ubi Reliquiae sunt depositae, in quo Pontifex stans ab extra sine mitra, dicit: Oremus.

Et ministri: Flectamus genua. R. Levate.

Aufer a nobis, quaesumus, etc. et continuans per omnia usque ad Conse + cretur, et sancti + ficetur, haec tabula, inclusive, prout supra ordinatum est. Quibus dictis, Sacerdotes et Levitae elevant aras, sive tabulas, seu mensas altarium, et collocant eas super stipites; et caementarii cum dicto caemento benedicto ipsas liniunt, et firmant, schola interim cantante, seu ministris dicentibus Responsorium:

Vos Sacerdotes et Levitae sanctificamini. * Et afferte aram Domini Dei Israel ad locum qui ei paratus est.
V. Vos sancti Domini vocabimini, ministri Dei nostri: dicetur vobis, sit timor Dei vobiscum, et cum diligentia cuncta facite. * Et afferte aram Domini Dei Israel ad locum qui ei paratus est.

Levatis itaque aris, et collocatis, ac cum caemento praedicto bene firmatis, Pontifex inchoat Antiphonam: Sub altare Dei, ut supra, et continuat usque ad Orationem Dirigatur, inclusive: qua dicta prosequitur altarium consecrationem, accedens ad primum altare cum mitra, et stans ante illud, deposita mitra, incipit, schola seu ministris prosequentibus, Antiphonam: Introibo ad altare Dei, ut supra, cum omnibus sequentibus, usque ad Orationem Deus, qui es visibilium rerum omnium, etc. inclusive.

Qua dicta, Pontifex accepta mitra sedet, et ministri extergunt mensas altarium cum linteis mundis; et mox Pontifex thurificat super illas in modum crucis, in medio, et in quatuor ejus angulis, inchoans, schola seu ministris prosequentibus, Responsorium:

Dirigatur oratio mea, sicut incensum in conspectu tuo, Domine.
V. Elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum.

Et omnia alia deinde fiunt, prout supra ordinata sunt, usque ad finem.

 


Title Page

Index Generalis

Index Alphabeticus

Liturgia Latina Index