PONTIFICALE ROMANUM

JUSSU EDITUM A BENEDICTO XIV ET LEONE XIII RECOGNITUM ET CASTIGATUM



DE BENEDICTIONE ET CORONATIONE REGINAE SOLIUS

 

Si autem, Rege jam pridem coronato, Regina sols, ut conjux illius, coronanda sit, parantur duo thalami, et alius locus, in quo Regina a principio officii usque ad tempus coronationis exspectat. Vocantur omnes Praelati regni, atque omnia alia fiunt, quae supra pro coronatione Regis ordinata sunt.

Die autem statuto, Metropolitano, et Praelatis in Ecclesia constitutis, et se vestientibus, Rex vestibus regalibus indutus cum corona in capite, et sceptro in manu, ense praecedente, a suis associatus venit ad Ecclesiam, et ascendit thalamum suum; et Metropolitanuo, ac Praelatis omnibus paratis, incipitur Missa, more solito, et continuatur usque ad Alleluia, sive ultimum Versum Tractus, vel Sequentiae exclusive. Tum Rex coronam, et sceptrum ferens descendit de thalamo suo, et Metropolitano in faldistorio ante altare cum mitra sedente, stans, detecto capite, petit ab eo Reginam benedici, et coronari, sub his verbis:

Reverendissime Pater, postulamus, ut Consortem nostram nobis a Deo conjunctam benedicere, et corona Reginali decorare dignemini, ad laudem, et gloriam Salvatoris nostri Jesu Christi.

Deinde ad thalamum suum revertitur; et Regina, quae usque tunc in aliquo loco ad partem in Ecclesia steterat, a duobus priorisbus Praelatis paratis, crine soluto, et capite velato, ducitur ad Metropolitanum ante altare sedentem, et facta ei reverentia, coram eo genuflectit, et ejus manum osculatur. Tunc surgit Metropolitanus, et cum mitra procumbit supra faldistorium. Regina vero ad ejus sinistram se in terram prosternit, et inchoantur Litaniae prout supra et perficiuntur, atque omnia alia fiunt, quae supra in coronatione Reginae dicta sunt, usque ad Offertorium, ad quod poterit Rex cum Regina procedere, vel Regina sola, prout Regi placebit.

Facta communione per Metropolitanum, communicatur Regina.

Deinde perficitur Missa, et in fine Metropolitanus dat benedictionem solemnem, etc.

 


Introductio Index Generalis Index Alphabeticus

Liturgia Latina Index