Si vero Regina coronanda est, ut regni
Domina, et absque Rege, tunc paratur thalamus unus in Ecclesia;
vocanti Praelati regni et omnia omnia similiter fiunt, quae supra
pro coronatione Regis ordinata sunt. Die statuto, conveniunt in
Ecclesia, in qua coronatio fieri debet; ubi Metropolitanus, aut
alius, ad quem spectat, cum Episcopis aliis parat se, et sedent
ante altare, ut supra dictum est. Interim Regina consuetis
vestibus induta, cum suis Praelatis, Baronibus, et Matronis, et
aliis domesticis venit ad Ecclesiam; et cum fuerit prope
presbyterium, duo priores Episcopi parati veniunt ei obviam, et
cum mitris capita illi aliquantulum inclinantes, ipsum inter se
mediam usque ad Metropolitanum deducunt, cui Regina caput
inclinans, humilem reverentiam exhibet; qua facta, prior ipsorum
deducentium, detecto capite versus ad Metropolitanum, dicit:
Reverendissime Pater, postulat sancta mater Ecclesia catholica,
ut praesentem circumspectam mulierem ad dignitatem reginalam
sublevetis.
Interrogat Metropolitanus:
Scitis illam esse dignam, et utilem ad hanc dignitatem?
Ille respondet:
Et novimus, et credimus eam esse dignam, et utilem Ecclesiae Dei;
et ad regimen hujus regni.
Metropolitanus dicit: Deo
gratias.
Tunc sedet Regina media inter ipsos
Episcopos deducentes, congruenti spatio a Metropolitano, ita ut
illi faciem vertat; ipsi etiam deducentes Episcopi, senior ad
dexteram, alius ad sinistram Reginae se collocant, ita ut et ipsi
ad alterutrum facies vertant. Ipsis sic sedentibus, postquam
aliquantulum quieverint, Metropolitanus coronandam Reginam
admonet, dicens:
Cum hodie per manus nostras, circumspecta mulier, qui Christi
Salvatoris nostri vice in hac re fungimur (quamvis indigni)
sacram unctionem, et Regni insignia sis susceptura; bene est, ut
te prius de onere, ad quod destinaris, moneamus. Regiam hodie
suscipis dignitatem, et regendi fideles populos tibi commissos
curam sumis. Praeclarum sane inter mortales locum, sed
discriminis, laboris, atque anxietatis plenum. Verum, si
consideraveris, quod omnis potestas a Domino Deo est, per quem
Reges regnant, et legum conditores justa decernunt; tu quoque de
grege tibi commisso ipsi Deo rationem es redditura. Primum,
pietatem servabis, Dominum Deum tuum tota mente ac puro corde
coles; Christianum religionem ac fidem Catholicam, quam ab
incunabulis professa es, ad finem usque inviolatam retinebis,
eamque contra omnes adversantes pro viribus defendes. Ecclesiarum
Praelatis, ac reliquis Sacerdotibus condignam reverentiam
exhibebis. Ecclesiasticam libertatem non conculcabis. Justitiam,
sine qua nulla societas diu consistere potest, erga omnes
inconcusse administrabis, bonis praemia, noxiis debitas poenas
retribuendo. Viduas, pupillos, pauperes, ac debiles ab omni
oppressione defendes. Omnibus te adeuntibus benignam, mansuetam,
atque affabilem, pro regia tua dignitate te praebebis. Et ita te
geres, ut non ad tuam, sed totius populi utilitatem regnare
praemiumque benefactorum tuorum, non in terris, sed in caelo
exspectare videaris. Quod ipse praestare dignetur, qui vivit et
regnat Deus, in saecula saeculorum.
R. Amen.
Regina electa accedit ad Metropolitanum,
et genuflexa facit hanc professionem, dicens:
Ego N. Deo annuente, futura Regina N. profiteor, et promitto coram Deo et
Angelis ejus, deinceps legem, justitiam et pacem Ecclesiae Dei,
populoque mihi subjecto pro posse et nosse, facere ac servare;
salvo condigno misericordiae Dei respectu, sicut in consilio
fidelium meorum melius potero invenire. Pontificibus quoque
Ecclesiarum Dei, condignum et canonicum honorem exhibere; atque
ea, quae ab Imperatoribus, et Regibus Ecclesiis collata, et
reddita sunt, inviolabiliter observare. Abbatibus, Comitibus et
Vasaliis meis congruum honorem, secundum consilium fidelium
meorum praestare.
Deinde ambabus manibus tangit librum
Evangeliorum, quem Metropolitanus coram ea super genibus apertum
tenet, inferiori parte libri Reginae versa, dicens:
Sic me Deus adjuvet, et haec sancta Dei Evangelia.
Et postea Regina electa Metropolitani manum reverenter osculatur. Quo facto, Metropolitanus surgit, et cum mitra procumbit in faldistorio. Regina vero ad ejus sinstram in terram se prosternit.
Et cantores incipiunt, schola prosequente, Litanias.
LITANIAS
Kyrie, eleison.
Christe, eleison.
Kyrie, eleison.
Christe, audi nos.
Christe, exaudi nos.
Pater de coelis Deus, miserere nobis.
Fili Redemptor mundi Deus, miserere nobis.
Spiritus Sancti Deus, miserere nobis.
Sancta Trinitas unus Deus, miserere nobis.
Sancta Maria, ora pro nobis.
Sancta Dei Genitrix, ora pro nobis.
Sancta Virgo virginum, ora pro nobis.
Sancte Michael, ora pro nobis.
Sancte Gabriel, ora pro nobis.
Sancte Raphael, ora pro nobis.
Omnes sancti Angeli, et Archangeli, orate pro nobis.
Omnes sancti beatorum Spriituum ordines, orate pro nobis.
Sancte Joannes Baptista, ora pro nobis.
Sancte Joseph, ora pro nobis.
Omnes sancti Patriarchae, et Prophetae, orate pro nobis.
Sancte Petre, ora pro nobis.
Sancte Paule, ora pro nobis.
Sancte Andrea, ora pro nobis.
Sancte Jacobe, ora pro nobis.
Sancte Joannes, ora pro nobis.
Sancte Thoma, ora pro nobis.
Sancte Jacobe, ora pro nobis.
Sancte Philippe, ora pro nobis.
Sancte Bartholomaee, ora pro nobis.
Sancte Matthaee, ora pro nobis.
Sancte Simon, ora pro nobis.
Sancte Thadaee, ora pro nobis.
Sancte Mathia, ora pro nobis.
Sancte Barnaba, ora pro nobis.
Sancte Luca, ora pro nobis.
Sancte Marce, ora pro nobis.
Omnes sancti Apostoli, et Evangelistae, orate pro nobis.
Omnes sancti Discipuli Domini, orate pro nobis.
Omnes sancti Innocentes, orate pro nobis.
Sancte Stephane, ora pro nobis.
Sancte Laurenti, ora pro nobis.
Sancte Vincenti, ora pro nobis.
Sancte Fabiane et Sebastine, ora pro nobis.
Sancte Joannes et Paule, ora pro nobis.
Sancte Cosma et Damiane, ora pro nobis.
Sancte Gervasi et Protasi, ora pro nobis.
Omnes sancti Martyres, orate pro nobis.
Sancte Silvester, ora pro nobis.
Sancte Gregori, ora pro nobis.
Sancte Ambrosi, ora pro nobis.
Sancte Augustine, ora pro nobis.
Sancte Hieronyme, ora pro nobis.
Sancte Martine, ora pro nobis.
Sancte Nicolae, ora pro nobis.
Omnes sancti Pontifices, et Confessores, orate pro nobis.
Omnes sancti Doctores, orate pro nobis.
Sancte Antoni, ora pro nobis.
Sancte Benedicte, ora pro nobis.
Sancte Bernarde, ora pro nobis.
Sancte Dominice, ora pro nobis.
Sancte Francisce, ora pro nobis.
Omnes sancti Sacerdotes, et Levitae, orate pro nobis.
Omnes sancti Monachi, et Levitae, orate pro nobis.
Sancta Maria Magdalena, ora pro nobis.
Sancta Agatha, ora pro nobis.
Sancta Lucia, ora pro nobis.
Sancta Agnes, ora pro nobis.
Sancta Caecilia, ora pro nobis.
Sancta Catharina, ora pro nobis.
Sancta Anastasia, ora pro nobis.
Omnes sanctae Virgines et Viduae, orate pro nobis.
Omnes Sancti et Sanctae Dei, intercedite pro nobis.
Propitius esto, parce nobis, Domine.
Propitius esto, exaudi nos, Domine.
Ab omni malo, libera nos, Domine.
Ab omni peccato, libera nos, Domine.
Ab ira tua, libera nos, Domine.
A subitanea et improvisa morte, libera nos, Domine.
Ab insidiis diaboli, libera nos, Domine.
Ab ira, et odio, et omni mala voluntate, libera nos, Domine.
A spiritu fornicationis, libera nos, Domine.
A fulgure et tempestate, libera nos, Domine.
A flagello terraemotus, libera nos, Domine.
A peste, fame, et bello, libera nos, Domine.
A morte perpetua, libera nos, Domine.
Per mysterium sanctae incarnationis tuae, libera nos, Domine.
Per adventum tuum, libera nos, Domine.
Per nativitatem tuam, libera nos, Domine.
Per baptismum, et sanctum jejunium tuum, libera nos, Domine.
Per crucem, et passionem tuam, libera nos, Domine.
Per mortem, et sepulturam tuam, libera nos, Domine.
Per sanctam resurrectionem tuam, libera nos, Domine.
Per admirabilem ascensionem tuam, libera nos, Domine.
Per adventum Spiritus Sancti paracliti, libera nos, Domine.
In die judicii, libera nos, Domine.
Peccatores , te rogamus, audi nos.
Ut nobis parcas, te rogamus, audi nos.
Ut nobis indulgeas, te rogamus, audi nos.
Ut ad veram poenitentiam nos perducere digneris, te rogamus, audi
nos.
Ut Ecclesiam tuam sanctam regere, et conservare digneris, te
rogamus, audi nos.
Ut Domnum apostolicum, et omnes ecclesiasticos ordines in sancta
religione conservare digneris, te rogamus, audi nos.
Ut inimicos sanctae Ecclesiae humiliare digneris, te rogamus,
audi nos.
Ut Regibus, et Principibus christianis pacem et unitatem largiri
digneris, te rogamus, audi nos.
Ut cuncto populo christiano pacem et unitatem largiri digneris,
te rogamus, audi nos.
Ut omnes errantes ad unitetem Ecclesiae revocare, et infideles
universos ad Evangelii lumen perducere digneris, te rogamus, audi
nos.
Ut nosmetipsos in tuo sancto servitio confortare, et conservare
digneris, te rogamus, audi nos.
Ut mentes nostras ad coelestia desideria erigas, te rogamus, audi
nos.
Ut omnibus benefactoribus nostris sempiterna bona retribuas, te
rogamus, audi nos.
Ut animas nostras, fratrum, propinquorum et benefactorum
nostrorum ab aeterna damnatione eripias, te rogamus, audi nos.
Ut fructus terrae dare, et conservare digneris, te rogamus, audi
nos.
Ut omnibus fidelibus defunctis requiem aeternam donare digneris,
te rogamus, audi nos.
Metropolitanus surgit, et accepto baculo
Pastorali in sinistra, super illam dicit:
Ut hanc electam in Reginam coronandam bene +
dicere digneris. R. Te rogamus, audi
nos.
Secundo dicit:
Ut hanc electam in Reginam coronandam bene +
dicere, et conse + crare digneris. R. Te rogamus, audi nos.
Producendo semper super eum signum crucis. Idem dicunt, et faciunt Episcopi parati, genuflexi tamen permanentes. Quo dicto, Metropolitanus redit ad accubitum, cantoribus resumentibus et perficientibus Litanias.
Producendo semper super Reginam signum crucis. Idem dicunt, et faciunt Episcopi parati, genuflexi tamen permanentes. Quo dicto, Metropolitanus redit ad accubitum, cantoribus Litanias resumentibus, et perficientibus.
Ut nos exaudire digneris, te rogamus, audi nos.
Fili Dei, te rogamus, audi nos.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, parce nobis Domine.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, exaudi nos Domine.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, miserere nobis.
Christe, audi nos.
Christe, exaudi nos.
Kyrie, eleison.
Christe, eleison.
Kyrie, eleison.
Quibus finitis, Metropolitanus, deposita mitra surgit, Regina prostrata manente, et dicit super eam intelligibili voce Orationem sequentem, quam adstantes Episcopi, etiam sine mitris in locis suis stantes, submissa voce pronuntiant.
Oremus.
Omnipotens sempiterne Deus, hanc famulam tuam coelesti bene + dictione sanctifica, quam in
gubernationem regni Reginam eligimus; tua ubique sapientia eam
doceat et confortet, atque Ecclesia tua fidelem famulam semper
agnoscat. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui
tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus.
Tum surgit Regina, et coram Pontifice genuflectit. Deinde Pontifex mediocri voce, extensis manibus ante pectus, dicit Praefationem:
Per omnia saecula saeculorum
R. Amen.
V. Dominus vobiscum.
R. Et cum spiritu tuo.
V. Sursum corda.
R. Habemus ad Dominum.
V. Gratias agamus Domino Deo nostro.
R. Dignum et justum est.
Vere dignum et justum est, aequum et salutare, nos tibi semper,
et ubique gratias agere, Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne
Deus, honorum cunctorum auctor, ac distributor, benedictionumque
omnium largus infusor, tribue super hanc famulam tuam Reginam
bene + dictionis tuae copiam; et
quam humana electio sibi praeesse gaudet, tua supernae electionis
et benedictionis infusio accumulet. Concede ei, Domine,
auctoritatem regiminis, consilii magnitudinem, sapientiae,
prudentiae, et intellectus abundantiam, religionis ac pietatis
custodiam; quatenus mereatur benedici et augmentari in nomine, ut
Sara; visitari et foecundari, ut Rebecca; contra omnium muniri
vitiorum monstra, ut Judith; in regimine regni eligi, ut Esther,
ut, quam humana nititur fragilitas benedicere, coelestis potius
initimi roris repleas infusio. Et quae a nobis eligitur, et bene
+ dicitur in Reginam, a te mereatur obtinere praemium
aeternitatis perpetuae. Et sicut ab hominibus sublimatur in
nomine, ita a te sublimetur fide et operatione. Illo etiam
sapientiae tuae eam rore perfunde, quem beatus David in
repromissione, et filius ejus Salomon percepit in locupletatione.
Sis ei, Domine, contra cunctorum ictus inimicorum lorica, in
adversis galea; in prosperis sapientia; in protectione clypeus
sempiternus. Sequatur pacem, diligat charitatem, abstineat se ab
omni impietate; loquatur justitiam, custodiat veritatem, sit
cultrix justitiae et pietatis, amatrix religionis. Vigeatque
praesenti bene + dictione in hoc
aevo annis plurimis, et sempiterno sine fine aeternis.
Quod sequitur, dicit submissa voce legendo, ita tamen, quod a circumstantibus audiatur.
Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum
vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia
saecula saeculorum.
R. Amen.
Quae Praefatione cum sua conclusione
expleta, sedet Metropolitanus, et accepta mitra, intingit
pollicem dexterae manus in oleum Catechumenorum; et inungit in
modum crucis illius brachium dexterum Reginae, inter juncturam
manus, et juncturam cubiti, atque inter scapulas, dicens:
Deus Pater aeternae gloriae sit tibi adjutor; et Omnipotens
benedicat tibi: preces tuas exaudiat; vitam tuam longitudine
dierum adimpleat: benedictionem tuam jugiter confirmet: te cum
omni populo in aeternum conservet: inimicos tuos confusione
induat: et super te Christi sanctificatio, atque hujus olei
infusio floreat; ut, qui tibi in terris tribuit benedictionem,
ipse in caelis conferat meritum Angelorum; ac benedicat te, et
custodiat in vitam aeternam Jesus Christus Dominus noster, qui
vivit et regnat Deus, in saecula saeculorum.
R. Amen.
Quo facto, surgit Regina, et ad partem suam retrahit, ubi Praelati sui domestici ei assistunt. Metropolitanus vero mica panis abstergit pollicem, et lavat manus, deinde accedit ante altare, et deposita mitra, cum suis ministris, facit Confessionem. Idem faciunt Episcopi parati juxta sedes suas sine mitris stantes. Facta Confessione, Metropolitanus ascendit ad altare, osculatur, incensat, et procedit in Missa usque ad Alleluia exculusive, sive ultimum Versum Tractus, vel Sequentiae, si dicitur, more consueto. Regina vero ducitur a suis ad sacristiam, vel papilionem, ubi accepit vestes regiales. Deinde redit cum illis ad thalamum, ubi manet usque ad dictam Graduale: non tamen sedet in solio, sed super aliquod scabellum sibi paratum genuflexa procumbit audiens Missam. Missa dicitur de die, et cum Oratione diei, dicitur pro ipsa electa Rege, sub uno Per Dominum, haec Oratio:
Quaesumus, omnipotens Deus, ut famula tua N. Regina nostra, quae tua miseratione
suscepit regni gubernacula, virtutum etiam omnium percipiat
incrementa, quibus decenter ornata, et vitiorum monstra devitare,
et ad te, qui via, veritas et vita es, gratiosa valeat pervenire.
Per Dominum nostrum Jesum Chnistum Filium tuum, qui tecum vivit
et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus, per Omnia saecula
saeculorum.
R. Amen.
Graduali cantato, Metropolitanus sedet
ante altare in faldistorio cum mitra, et Regina a suis associata,
media inter priores duos Praelatos paratos ad Metropolitanum
reducitur; cui facta reverentia, ut prius, genuflectit coram eo.
Tunc imponitur ei corona, quam omnes Episcopi parati, qui adsunt,
de altari per Metropolitanum sumptam manibus tenent, ipso
Metropolitano illam regente, et capiti illius imponente, ac
dicente:
Accipe coronam regni, quae, licet ab indignis, Episcoporum tamen
manibus capiti tuo imponitur. In nomine Pa +
tris, et Fi + lii, et Spiritus + Sancti, quam sanctitatis gloriam, et
honorem, et opus fortitudinis, significare intelligas, et per
hanc te participem ministerii nostri non ignores. Ita ut sicut
nos in interioribus pastores, rectoresque animarum intelligimur,
ita et tu in exterioribus vera Dei cultrix, strenuaque contra
omnes adversitates Ecclesiae Christi defensatrix assistas,
regnique tibi a Deo dati, et per officium nostrae benedictionis
in vice Apostolorum, omniumque Sanctorum, regimini tuo commissi
utilis exsecutrix, proficuaque regnatrix semper appareas; ut
inter gloriosos athletas, virtutum gemmis ornata, et praemio
sempiternae felicitatis coronata, cum Redemptore, ac Salvatore
nostro Jesu Christo, cujus nomen, vicemque gestare crederis, sine
fine glorieris. Qui vivit, et imperat Deus cum Patre, et Spiritu
Sancto in saecula saeculorum.
R. Amen.
Et mox dat ei sceptrum in manum, dicens:
Accipe virgam virtutis, ac veritatis, et esto pauperibus
misericors, et affabilis; viduis, pupillis, et orphanis,
diligentissimam curam exhibeas; ut omnipotens Deus augeat tibi
gratiam suam, qui vivit et regnat in saecula saeculorum.
R. Amen.
Tunc surgunt omnes, et Metropolitanus cum
omnibus Episcopis paratis deducit Reginam, coronam in capite et
sceptrum in manu ferentem, mediam inter se et digniorem Episcopum
paratum, supra solium, ubi stans cum mitra, una cum eodem
digniore Episcopo inthronizat eam in solio, dicens:
Sta,et retine amodo locum tibi a Deo delegatum, per
auctoritatem omnipotentis Dei, et per praesentem traditionem
nostram, omnium scilicet Episcoporum, ceterorumque Dei servorum;
et quanto clerum sacris altaribus propinquiorem perspicis, tanto
ei potiorem in locis congruis honorem impendere memineris;
quatenus mediator Dei et hominum, te mediatricem cleri et plebis
permanere faciat.
Deinde Metropolitanus, deposita mitra, stans versus ad altare inchoat, schola prosequente, Hymnum
Te Deum laudamus.
Te Dominum confitemur.
Te aeternum Patrem * omnis terra veneratur.
Tibi omnes Angeli, * tibi coeli et universae potestates.
Tibi Cherubim et Seraphim * incessabili voce proclamant:
Sanctus,
Sanctus,
Sanctus * Dominus Deus Sabaoth.
Pleni sunt coeli et terra * majestatis gloriae tuae.
Te gloriosus * Apostolorum chorus,
Te Prophetarum * laudabilis numerus,
Te Martyrum candidatus * laudat exercitus.
Te per orbem terrarum * sancta confitetur Ecclesia.
Patrem * immensae majestatis.
Venerandum tuum verum * et unicum Filium.
Sanctum quoque * paraclitum Spiritum.
Tu Rex gloriae * Christe.
Tu Patris * sempiternus es Filius.
Tu ad liberandum suscepturus hominem, * non horruisti Virginis
uterum.
Tu, devicto mortis aculeo, * aperuisti credentibus regna
coelorum.
Tu ad dexteram Dei sedes * in gloria Patris.
Judex crederis * esse venturus.
Te ergo, quaesumus, tuis famulis subveni, * quos pretioso
sanguine redemisti.
Aeterna fac cum Sanctis tuis * in gloria numerari.
Salvum fac populum tuum, Domine, * et benedic haereditati tuae.
Et rege eos, * et extolle illos usque in aeternum.
Per singulos dies * benedicimus te.
Et laudamus nomen tuum in saeculum, * et in saeculum saeculi.
Dignare, Domine, die isto * sine peccato nos custodire.
Miserere nostri, Domine, * miserere nostri.
Fiat misericordia tua, Domine, super nos; * quemadmodum
speravimus in te.
In te, Domine, speravi; * non confundar in aeternum.
Qui totus dicitur. Quo incepto,
Metropolitanus accedit ad dexteram Reginae, ibi continue manens
usque ad finem Hymni. Finito hymno, Metropolitanus stans, ut
prius, juxta Reginam sine mitra, dicit super illam:
V. Firmetur manus tua, et exaltetur
dextera tua.
R. Justitia, et judicium praeparatio
sedis tuae.
V. Domine, exaudi orationem meam.
R. Et clamor meus ad te veniat.
V. Dominus vobiscum.
R. Et cum spiritu tuo.
Oremus.
Deus, qui victrices Moysi manus in oratione firmasti, qui quamvis
aetate languesceret, infatigabili sanctitate pugnabat: ut dum
Amalech iniquus vincitur, dum profanus nationum populus
subjugatur, exterminatis alienigenis, hereditati tuae possessio
copiosa serviret, opus manuum tuarum pia nostrae orationis
exauditione confirma; habemus et nos apud te, sancte Pater,
Dominum salvatorem, qui pro nobis manus suas extendit in cruce,
per quem etiam precamur, Altissime, ut tua potentia suffragante,
universorum hostium frangatur impietas, populusque tuus, cessante
formidine, te solum timere condiscat. Per eumdem Christum Dominum
nostrum.
R. Amen.
Quibus finitis, Metropolitanus cum Episcopis paratis revertitur ad sedem suam, vel ad faldistorium prope altare, et dicitur Alleluia, sive ultimus Versus Tractus, vel Sequentiae, Evangelium, et alia usque ad Offertorium inclusive. Quo dicto, Metropolitanus sedet in faldistorio ante medium altaris cum mitra, et Regina a suis Praelatis, Magnatibus, et aliis associata venit ante Metropolitanum, coram quo genuflexua, offert ei aurum, quantum sibi placet, et manum Metropolitani recipientis osculatur. Deinde ad solium suum revertitur. Metropolitanus lavat manus, surgit et accedit ad altare, et prosequitur Missam usque ad Communionem.
Cum Secreta diei, dicitur Secreta pro Regina, sub una conclusione Per eumdem Dominum nostrum.
Secreta.
Munera, Domine, quaesumus, oblata sanctifica, ut et nobis
Unigeniti tui Corpus et Sanguis fiant; et Reginae nostrae ad
obtinendam animae corporisque salutem, et ad peragendum injunctum
officium, te largiente, usquequaque proficiant. Per eumdem
Dominun nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et
regnat in unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula
saeculorum.
R. Amen.
Pax datur Reginae per primum ex Praelatis paratis, cum instrumento ad hoc ordinato. Postquam Metropolitanus se communicaverit de Corpore et Sanguine, Regina sine corona, et sine sceptra, de thalamo suo accedit ad altare; genuflectit in supremo gradu altaris, et Metropolitanus conversus ad Reginam, eam communicat. Regina, antequam sumat Sacramentum, osculatur manum dexteram Metropolitani, et sumpta communione, ex calice de manu Metropolitani se purificat, et purificata ad thalamum suum revertitur cum suis, ut venit. Metropolitanus vero ablutionem sumit, et accepta mitra, lavat manus, et perficit Missam.
Cum Postcommunio diei, dicitur Postcommunio pro Regina, sub uno Per Dominum.
Postcommunio.
Haec, Domine, oblatio salutaris, famulam tuam N. Reginam nostram ab omnibus tueatur
adversis; quatenus et ecclesiasticae pacis obtineat
tranquillitatem; et post hujus temporis decursum ad aeternam
perveniat haereditatem. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium
tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spinitus Sancti Deus,
per omnia saecula saeculorum.
R. Amen.
In fine Metropolitanus dat benedictionem solemnem; qua data, omnes vadunt in pace.