PONTIFICALE ROMANUM

JUSSU EDITUM A BENEDICTO XIV ET LEONE XIII RECOGNITUM ET CASTIGATUM



DE BENEDICTIONE ET CORONATIONE REGIS IN CONSORTEM ELECTI

 

Cum autem Regina jam pridem, ut regni domina, benedicta et coronanta, deinde consortem sibi elegerit, quem postea statuerit coronari, ad diem ordinatam vocantur omnes Praelati regni; parantur duo thalami, atque omnia alia ordinantur, prout supra in coronatione Regis posita sunt. Die autem statuto, Metropolitano, et Praelatis in Ecclesia constitutis, et se vestientibus, Regina reginalisbus vestibus induta cum corona in capite, et sceptro in manu, a suis associata, venit ad Ecclesiam, et ascendit thalamum suum. Illis autem paratis, et suo ordine sedentibus, ut supra in coronatione Regis ordinatum est, Regina de thalamo suo descendens cum corona in capite, et sceptro in manu venit coram Metropolitano, a quo, facta ei reverentia, petit Regem consortem suum benedici, et coronari, sub his verbis:

Reverendissime Pater, postulamus ut Consortem nostrum a Deo nobis conjunctum benedicere, et corona regali decorare dignemini, ad laudem, et gloriam Salvatoris nostri Jesu Christi.

Deinde ad thalamus suum revertitur. Interim Rex vestibus militaribus indutus venit ad Ecclesiam, a suis Praelatis domesticis non paratis, et Comitibus, Magnatibus regni, et aliis associatus. Qui cum venerit prope presbyterium, duo priores Episcopi ex paratis ei obviam veniunt, et cum mitris capita illi aliquantulum inclinantes, ipsum, bireto deposito, usque ante Metropolitanum deducunt; coram quo Rex caput inclinans humilem ei reverentiam exhibet. Qua facta, prior Episcoporum deducentium stans, detecto capite, versus ad Metropolitanum, voce intelligibili dicit:

Reverendissime Pater, postulat sancta mater Ecclesia catholica, ut praesentem egregium militem ad dignitatem regiam sublevetis.

Et omnia alia suo ordine fiunt, prout habetur supra sub prima rubrica de benedictione, et coronatione Regis, usque ad rubricam, de coronatione Reginae, quae hic omittitur, cum sit prius coronata.

 


Introductio Index Generalis Index Alphabeticus

Liturgia Latina Index