PONTIFICALE ROMANUM

JUSSU EDITUM A BENEDICTO XIV ET LEONE XIII RECOGNITUM ET CASTIGATUM


ORDO AD RECIPIENDUM PROCESSIONALITER
REGEM


Quando Rex ad aliquam urbem aut oppidum insigne venit, Clerus processionaliter obviam vadit ei extra portam, ubi Rex ex equo, vel (quod magis convenit) descendens in terra super tapete stratum genuflexus osculatur crucem, quae per Praelatum sibi porrigitur.  Deinde sub baldachino ducitur usque ad Ecclesiam ordine supradicto.  Interim cantatur Responsorium:

Elegit eum Dominus, * Et excelsum fecit illum prae Regibus terrae.  V. Glorificavit eum in conspectu Regum, et non confundetur. * Et excelsum fecit illum prae Regibus terrae. V. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto. * Et excelsum fecit illum prae Regibus terrae. 

Deinde cantantur Hymni, vel alia Cantica magis placentia.  Cum Rex Ecclesiam intrat, Praelatus, accepto aspersorio, aspergit eum, deinde alios in genere, et procedunt usque ad altare majus, coram quo Rex genuflectit super faldistorio
parato, et orat.  Praelatus vero ascendit ad cornu Epistolae altaris, ubi stans versus ad orantem, detecto capite, dicit:

V. Deus, judicium tuum Regi da.
R. Et justitiam tuam filio Regis.
V. Salvum fac Regem nostrum, Domine.
R.  Deus meus, sperantem in te.
V. Mitte ei, Domine, auxilium de sancto.
R. Et de Sion tuere eum.
V. Nihil proficiat inimicus in eo.
R. Et filius iniquitatis non apponat nocere ei.
V. Fiat pax in virtute tua.
R. Et abundantia in turribus tuis.
R. Domine, exaudi orationem meam.
R. Et clamor meus ad te veniat.
V. Dominus vobiscum.
R. Et cum spiritu tuo.

Oremus.

Deus, cui omnis potestas et dignitas famulatur, da huic famulo tuo Regi nostro N. prosperum suae dignitatis effectum, in qua te semper timeat, tibique jugiter placere contendat. Per Christum Dominum nostrum.  R. Amen.

Deinde Praelatus, si sit Episcopus, vel major, accedit ad medium altaris, et ibi populo solemniter benedicit.  Tum sacris dimissis vestibus, Regem usque ad hospitium comitatur.

 


Title Page

Index Generalis

Index Alphabeticus

Liturgia Latina Index