Quando Princeps magnae potentiae ad aliquam urbem aut insigne oppidum venit, Clerus processionaliter ei obviam venit extra portam. Ubi Princeps ex equo, vel (quod magis convenit) descendens in terra super tapete stratum genuflexus osculatur crucem, quae per Praelatum sibi porrigitur. Deinde sub baldachino ducitur usque ad Ecclesiam ordine consueto. Interim cantatur Responsorium:
Posui adjutorium super potentem, et exaltavi electum de plebe mea. * Manus enim mea, auxiliabitur ei. V. Inveni David servum meum, oleo sancto meo unxi eum. * Manus enim mea, auxiliabitur ei. V. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto. * Manus enim mea, auxiliabitur ei..
Deinde cantantur Hymni, vel alia Cantica magisi placentia. Cum Princeps Ecclesiam intrat, Praelatus, accepto aspersorio, aspergit eum, deinde alios in genere, et procedunt usque ad altare majus, coram quo Princeps genuflectit super faldistorio ibidem sibi parato, et orat. Praelatus vero ascendit ad cornu Epistolae altaris, ubi stans versus ad orantem, detecto capite, dicit:
V. Salvum fac Principem nostrum, Domine.
R. Deus meus, sperantem in te.
V. Mitte ei, Domine, auxilium de sancto.
R. Et de Sion tuere eum.
V. Nihil proficiat inimicus in eo.
R. Ft filius iniquitatis non apponat nocere ei.
V. Fiat pax in virtute tua.
R. Et abundantia in turribus tuis.
V. Domine, exaudi orationem meam.
R. Et clamor meus ad te veniat.
V. Dominus vobiscum.
R. Et cum spiritu tuo.
Oremus.
Deus, cui omnis potestas et dignitas famulatur, da huic famulo tuo Principi
nostro N. prosperum suae dignitatis effectum, in qua te semper timeat, tibique jugiter
placere contendat. Per Christum Dominum nostrum. R.
Amen.
Deinde Praelatus, si sit Episcopus, vel
major, accedit ad medium altaris, et ibi popul solemniter benedicit. Tum, sacris dimissis vestibus,
Principem usque ad hospitium comitatur.