Quando Imperatrix, vel Regina, ad aliquam urbem aut insigne oppidum venit, Clerus processionaliter ei obviam venit extra portam. Imperatrix, vel Regina, ex equo, vel (quod magis convenit) descendens in terra super tapete stratum genuflexa osculatur crucem, quae per Praelatum sibi porrigitur. Deinde sub baldachino ducitur usque ad Ecclesiarn ordine consueto. Interim cantatur Responsorium:
Ista est speciosa inter filias Jerusalem. * Sicut vidistis eam plenam charitate, et dilectione in cubilibus, et in hortis aromatum. V. Ista est speciosa, quae ascendit de deserto, deliciis affluens. * Sicut vidistis eam plenam charitate, et dilectione in cubilibus, et in hortis aromatum. V. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto. * Sicut vidistis eam plenam charitate, et dilectione in cubilibus, et in hortis aromatum.
Deinde cantantur Hymni, vel alia Cantica magis placentia. Cum Imperatrix, vel Regina Ecclesiam intrat, Praelatus accepto aspersorio aspergit eam, deinde alios in genere, et procedunt usque ad altare majus, coram quo Imperatrix, vel Regina genuflectit super faldistorio ibidem sibi parato, et orat. Praelatus vero ascendit ad cornu Epistolae altaris, ubi stans versus ad orantem, detecto capite, dicit:
V. Salvum fac ancillam tuam, Domine.
R. Deus meus, sperantem in te.
V. Mitte ei, Domine, auxulium de sancto.
R. Et de Sion tuere eam.
V. Nihil proficiat inimicus in ea.
R. Et filius iniquitatis non apponat nocere ei.
V. Fiat pax in virtute tua.
R. Et abundantia in turribus tuis.
V. Domine, exaudi orationem rneam.
R. Et clamor meus ad te veniat.
V. Dominus vobiscum.
R. Et cum spiritu tuo.
Oremus.
Deus, cujus providentia in sui dispositione non fallitur,
ineffabilem clementiam tuam supplices exoramus, ut sicut Esther Reginam Israeliticae
plebis
causa salutis ad Regis Assueri thalamum, regnique sui consortium transire
fecisti, ita hanc famulam tuam Christianae plebis salutis gratia ad gratiam tuam
transire facias, ut tibi super omnia jugiter placere desideret, et, te inspirante,
quae tibi placita sunt toto corde perficiat, et dexterae tuae potentia illam semper hic et ubique circumdet.
Per Christum Dominum nostrum. R. Amen.
Deinde Praelatus, si sit Episcopus, vel major, accedit ad medium altaris, et ibi solemniter populo benedicit. Tum, sacris dimissis vestibus, Imperatricem, vel Reginam, usque ad hospitium comitatur.